Hrabanus Maurus, De clericorum institutione, DE CLERICORUM INSTITUTIONE LIBER PRIMUS., CAPUT XXXII. De officio missae.
| 1 | De sacramentis (ut reor) satis superius diximus, nunc de officio missae, quo ipsa sacramenta corporis et sanguinis Christi conficiuntur, quia ordo postulat, breviter dicamus. |
| 2 | Officiorum autem plurima licet sint genera, tamen illud praecipue quod in sacris divinisque rebus habetur, officii nomine censebitur esse nuncupandum, quia quanto ipsa res maioris dignitatis est, tanto paratiorem et promptiorem istius ministerii quaerit effectum. |
| 3 | Officium autem dicitur ab efficiendo, quasi efficium, propter decorem sermonis una mutata littera. |
| 4 | Sacrificium dictum, quasi sacrum factum, quod prece mystica consecratur in memoriam Dominicae passionis, unde hoc eo iubente, in corpus Christi et sanguinem Domini quod dum sit ex fructibus terrae sanctificatur, et fit sacramentum, operante invisibiliter Spiritu Dei: cuius panis et calicis sacramentum Graeci Eucharistiam, εὐκαριστίαν, dicunt, quod Latine bona gratia interpretatur. |
| 5 | Et quid melius corpore et sanguine Christi? Sacramentum est in aliqua celebratione, cum re gesta ita fit, ut aliquid significare intelligatur, quod sancte accipiendum est. |
| 6 | Missa est tempore sacrificii, quando catechumeni foras mittuntur, clamante Levita: Si quis catechumenus remansit, exeat foras; et inde missa, quia sacramentis altaris interesse non possunt, qui nondum regenerati noscuntur. |
| 7 | Missa autem est legatio inter Deum et homines, cuius legationis officio fungitur sacerdos, cum populi vota per preces et supplicationes ad Deum offert. |
| 8 | Et bene hoc tempore sacrificii fit, quando illius passionis memoria celebratur Christi videlicet, mediatoris Dei et hominum, qui semetipsum obtulit Patri pro nobis. |
| 9 | Hunc autem morem sacrificii primum Dominus noster Iesus Christus et magister instituit, quando commendavit Apostolis suis corpus et sanguinem suum, priusquam traderetur, sicut legitur in Evangelio: Accepit, inquit, panem Iesus et benedicens fregit et dedit eis, et ait: Sumite, hoc est corpus meum. |
| 10 | Et accepto calice gratias agens dedit eis (Matth. XXVI), et biberunt omnes ex illo, et reliqua. |
| 11 | Cum benedictione enim et gratiarum actione primum Dominus corporis est sanguinis sui sacramenta dedicavit, et apostolis tradidit, quod exinde apostoli imitati fecere et successores suos facere docuerunt, quod et nunc per totum orbem terrarum generaliter tota custodit Ecclesia. |
| 12 | Sed enim in initio mos iste cantandi non erat, qui nunc in Ecclesia ante sacrificium celebratur, sed tamen Epistolae Pauli recitabantur, et sanctum Evangelium. |
| 13 | Coelestinus autem, XLV episcopus post Petrum Romanae Ecclesiae, traditur primus statuisse ut psalmi 150 ante sacrificium psallerentur antiphonatim ex omnibus. |
| 14 | Fertur etiam et longe ante Thelesphorus Papa id est IX post Petrum, constituisse, ut ante sacrificium hymnus Gloria in excelsis Deo diceretur, quod tamen modo non semper agitur, sed in diebus tantum Dominicis, et in sanctorum festivitatibus, quod Symmachus, papa LVI post Petrum, ita fieri mandavit. |
| 15 | Verum quia de sacrificii celebratione sermonem facere incipiebamus, secundum quam convenientiam omnis ordo ille institutus sit, persequamur. |