monumenta.ch > Hrabanus Maurus > CAPUT XXIX. De poenitentia. > CAPUT II. De tribus ordinibus Ecclesiae. > CAPUT XXX. De satisfactione et reconciliatione. > CAPUT XXXVII. De Parasceve. > et unctione chrismatis. > quandoque grandi utendum sit. > CAPUT XXIX. De indumento baptizati et Eucharistia. > CAPUT XXXV. Quomodo debeant inter se haec tria genera permisceri. > CAPUT XXXVI. De Coena Domini. > CAPUT LV. De benedictionibus. > CAPUT XXIV. De sacramentis Ecclesiae. > CAPUT XXX. De impositione manus episcopalis
Hrabanus Maurus, De clericorum institutione, DE CLERICORUM INSTITUTIONE LIBER PRIMUS., , XXIX. De indumento baptizati et Eucharistia. <<<     >>> XXXI. De sacramento corporis et sanguinis Domini.

Hrabanus Maurus, De clericorum institutione, DE CLERICORUM INSTITUTIONE LIBER PRIMUS., CAPUT XXX. De impositione manus episcopalis

1 Novissime autem a summo sacerdote per impositionem manus Paracletus traditur illi Spiritus sanctus, ut roboretur per Spiritum sanctum ad praedicandum aliis idem donum quod ipse in baptismate consecutus est, per gratiam vitae donatus aeternae.
2 Signatur enim baptizatus cum chrismate per sacerdotem in capitis summitate, per pontificem vero in fronte, ut priori unctione significetur Spiritus sancti super ipsum descensio ad habitationem Deo consecrandam, in secunda quoque ut eiusdem Spiritus sancti septiformis gratia cum omni plenitudine sanctitatis et scientiae et virtutis, venire in hominem declaretur.
3 Tunc enim ipse Spiritus sanctus post mundata et benedicta corpora atque animas, libens a Patre descendit, ut vas suum sua visitatione sanctificet et illustret, et nunc in hominem ad hoc venit, ut signaculum fidei quod in fronte suscepit, faciat eum donis coelestibus repletum, et sua gratia confortatum, intrepide et audacter coram regibus et potestatibus huius saeculi portare, ac nomen Christi libera voce praedicare.
4 Nec mirum si homo bis eodem chrismate ad accipiendum Spiritum sanctum ungatur, cum idem Spiritus bis sit ipsis apostolis datus, id est, in terra semel quando post resurrectionem suam Dominus insufflavit in eos, et dixit: Accipite Spiritum sanctum; quorum remiseritis, peccata, remittuntur eis, et quorum retinueritis retenta sunt; et de coelis semel, quando post ascensionem Domini in die Pentecostes in linguis igneis super apostolos venit, et omnium gentium linguis eis loqui concessit.
5 Ergo Spiritus sanctus digitus Dei in Evangelio nominatur, et digito Dei scripta est lex.
6 Ideo autem digitus Dei dicitur, ut eius operatoria virtus simul cum Patre et Filio significetur.
7 Sicut autem per baptismum in Christo morimur et renascimur, ita Spiritu sancto signamur, qui est digitus Dei et spiritale signaculum.
8 Bene quippe convenit ut per sacrum chrisma et per pinguedinem olivae gratia Spiritus sancti tribuatur, quia in psalmo scriptum est de Christo Salvatore, quod unxerit eum Deus Pater oleo laetitiae prae consortibus suis, et item de nobis, quod exhilaret faciem nostram in oleo.
9 Chrisma, χρίσμα Graece, Latine unctio nominatur, ex cuius nomine et Christus dicitur, et ex ipso homo post lavacrum sanctificatur.
10 Nam sicut in baptismate peccatorum remissio datur ad veniam, ita per unctionem sanctificatio Spiritus adhibetur ad gloriam, et hoc de pristina unctione tractum est exemplum, qua ungi in sacerdotium et regnum solebant antiqui, unde et Aaron et filii eius post lavacrum a Moyse uncti sunt, ut sacerdotes Domini fierent.
11 Et Salomon et caeteri reges per prophetas et sacerdotes perfusi sunt cornu olei, ut regni gubernacula tenerent.
12 Quod dum carnaliter fit, spiritaliter proficit, quomodo et ipsa baptismi gratia visibilis actus est, quod in aqua mergimur, sed spiritalis effectus quod a delictis mundamur.
13 Videamus ergo et ipsam olei naturam, si quid in ea huic significationi conveniens possit intelligi.
14 Oleum namque ardens illuminat, et medicans sanat, et aquis infusum perspicuas eas reddit: quod bene gratiam Spiritus sancti potest demonstrare.
15 Ipse enim flamma charitatis et splendore sapientiae, animas illuminat.
16 Ipse medicamine clementiae suae per veniam peccatorum vulnera sanat.
17 Ipse admistione virtutis suae aquas baptismi ad effugandas peccatorum tenebras veraciter illustrat.
18 Testatur etiam hoc sacra Scriptura, ait enim Paulus: Charitas Dei diffusa est in cordibus nostris per Spiritum sanctum, qui datus est nobis.
19 Et Ioannes: Qui diligit, inquit, fratrem suum, in lumine manet.
20 Et item: Vos, inquit, unctionem habetis a Spiritu sancto, et nostis omnia.
21 Ecce apostolorum sententiae manifestant per unctionem Spiritus sancti lumen charitatis et scientiae nos habere.
22 Nam Salvator in Evangelium Spiritum sanctum medicinam esse peccatorum ostendit, cum per ipsum potestatem apostolis dedit peccata remittere, dicens: Accipite Spiritum sanctum; quorum remiseritis peccata, remittuntur eis, et reliqua.
23 Quod autem gratia Spiritus sancti aquas baptismi fecundans illustret, insinuat Ioannes, cum ipsum Dominum in Spiritu sancto baptizare testatus est, dicens: Sed qui misit me baptizare in aqua, ille mihi dixit: Super quem videris Spiritum descendentem et manentem super eum, hic est qui baptizat in Spiritu sancto.
24 Nunquam enim aqua baptismatis filios lucis generare posset, nisi prius ipsa dono eiusdem Spiritus sancti illuminata esset, ut in ipsa mirabiliter partum spiritalis lucis efficeret, idem Spiritus qui in primordio simul cum Patre et Filio illam purgationi aptam creavit.
25 Abluit ergo nos Dominus a peccatis in baptismate, et unxit nos et consignavit nos Spiritu promissionis sancto, et dedit pignus Spiritus in cordibus nostris, qui est, utique pignus haereditatis nostrae in redemptionem acquisitionis in laudem gloriae ipsius, ut adoptionem filiorum reciperemus.
26 Quoniam autem estis, ait Apostolus, filii Dei, misit Spiritum Filii sui in corda nostra clamantem Abba Pater.
27 Nam confirmatio totius sanctitatis et virtutis et iustitiae in ipso constat: ipse est remissio omnium peccatorum, ipse filios Dei a filiis diaboli secernit.
28 Quicunque enim Spiritu Dei aguntur, hi filii sunt Dei.
29 Ipse iustificat sanctos et illuminat, ipse est Deus, ipse Dei donum, eo quod datur a Deo.
30 Unicuique datur manifestatio Spiritus ad utilitatem per ipsum.
31 Alii datur sermo sapientiae, alii sermo scientiae secundum eumdem Spiritum, alteri fides in eodem Spiritu, alii gratia sanitatum in uno Spiritu, alii operatio virtutum, alii prophetia, alii discretio spirituum, alii genera linguarum, alii interpretatio sermonum.
32 Haec autem omnia operatur unus atque idem Spiritus, dividens singulis prout vult.
33 Sicut enim corpus unum est, et membra multa, omnia autem membra corporis cum sint multa, unum corpus sunt, ita et Christus.
34 Etenim in uno spiritu omnes nos in unum corpus baptizati sumus, sive Iudaei, sive gentiles, sive servi, sive liberi, et omnes nos uno spiritu potati sumus.
35 Spiritum enim sanctum aquae nomine appellatum in Evangelio legimus, ipso Domino clamante et dicente: Si quis sitit, veniat et bibat; qui credit in me, flumina de ventre eius fluent aquae vivae.
36 Hoc Evangelista exposuit unde diceret, secutus enim ait: Hoc enim dicebat de Spiritu quem accepturi erant credentes in eum.
37 Sed aliud est aqua sacramenti, aliud aqua quae significat Spiritum sanctum.
38 Aqua enim sacramenti visibilis est, aqua Spiritus invisibilis est.
39 Illa abluit corpus et significat quod sit in anima; per istam autem, id est, per Spiritum sanctum ipsa anima mundatur.
40 Sicut etiam aqua corporalis corpus lavat et potat, ita spiritalis spiritum lavat et pascit.
41 Ideo autem Spiritus sanctus septiformis nuncupatur propter dona quae divinitatis eius plenitudine particulatim quique ut digni sunt, consequi promerentur.
42 Ipse enim spiritus sapientiae et intellectus, spiritus consilii et fortitudinis, spiritus scientiae et pietatis, atque spiritus timoris Domini appellatur.
Hrabanus Maurus HOME

bsb36060.53

Hrabanus Maurus, De clericorum institutione, DE CLERICORUM INSTITUTIONE LIBER PRIMUS., , XXIX. De indumento baptizati et Eucharistia. <<<     >>> XXXI. De sacramento corporis et sanguinis Domini.
monumenta.ch > Hrabanus Maurus > CAPUT XXIX. De poenitentia. > CAPUT II. De tribus ordinibus Ecclesiae. > CAPUT XXX. De satisfactione et reconciliatione. > CAPUT XXXVII. De Parasceve. > et unctione chrismatis. > quandoque grandi utendum sit. > CAPUT XXIX. De indumento baptizati et Eucharistia. > CAPUT XXXV. Quomodo debeant inter se haec tria genera permisceri. > CAPUT XXXVI. De Coena Domini. > CAPUT LV. De benedictionibus. > CAPUT XXIV. De sacramentis Ecclesiae. > CAPUT XXX. De impositione manus episcopalis

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik