monumenta.ch > Hrabanus Maurus > CAPUT XXIX. De poenitentia. > CAPUT II. De tribus ordinibus Ecclesiae. > CAPUT XXX. De satisfactione et reconciliatione. > CAPUT XXXVII. De Parasceve. > et unctione chrismatis. > quandoque grandi utendum sit. > CAPUT XXIX. De indumento baptizati et Eucharistia.
Hrabanus Maurus, De clericorum institutione, DE CLERICORUM INSTITUTIONE LIBER PRIMUS., , XXVIII. De tinctione baptismi, et unctione chrismatis. <<<     >>> XXX. De impositione manus episcopalis

Hrabanus Maurus, De clericorum institutione, DE CLERICORUM INSTITUTIONE LIBER PRIMUS., CAPUT XXIX. De indumento baptizati et Eucharistia.

1 Post baptismum autem traditur Christiano vestis candida designans innocentiam et puritatem Christianam, quam post ablutas veteres maculas studio sanctae conversationis immaculatam servare debet, ad praesentandum ante tribunal Christi.
2 Cuncti vero renati albis induuntur vestibus, ad mysterium resurgentis Ecclesiae, sicut ipse Dominus coram discipulis transfiguratus est, ut dicitur: Resplenduit facies eius sicut sol, vestimenta eius facta sunt candida sicut nix; quo facto splendorem, ut dictum est, resurgentis in futurum figuravit Ecclesiae.
3 Utuntur ergo albis vestibus, ut quorum primae nativitatis infantia vetusti erroris pannus fuscaverat, habitus secundae generationis gloriae praeferat indumentum.
4 Tegitur enim post sacram unctionem caput eius mystico velamine, ut intelligat se diadematis regni, et sacerdotatis dignitatis portitorem, iuxta Apostolum: Vos estis, inquit, genus regale et sacerdotale offerentes vosmetipsos Deo hostiam vivam, sanctam, Deo placentem, et reliqua.
5 Nam sacerdotes in Veteri Testamento quodam mystico velamine caput semper ornabant.
6 Deinde corpore et sanguine Dominico omne praecedens sacramentum in eo confirmatur, quia haec ideo accipere debet, ut Deum habere mereatur in se habitatorem, et illius sit capitis membrum, qui passus est et resurrexit pro nobis.
7 Dicit enim ipsa Veritas: Qui manducat meam carnem et bibit meum sanguinem, ipse in me manet, et ego in eo.
8 Et item: Nisi manducaveritis, inquit, carnem Filii hominis, et biberitis eius sanguinem, non habebitis vitam in vobis.
Hrabanus Maurus HOME

bsb36060.52

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik