monumenta.ch > Hrabanus Maurus > CAPUT XXXI. De Nativitate Domini. > CAPUT XXXIX. De Pascha Domini. > CAPUT XVIII. Quid sit inter ieiunium et stationem. > de praedictis generibus tribus. > CAPUT XXIII. De caeteris legitimis ieiuniis. > CAPUT XXVII. De acquisitione et exercitio virtutum. > CAPUT XXV. De baptismatis sacramento.
Hrabanus Maurus, De clericorum institutione, DE CLERICORUM INSTITUTIONE LIBER PRIMUS., , XXIV. De sacramentis Ecclesiae. <<<     >>> XXVI. De catechumenis.

Hrabanus Maurus, De clericorum institutione, DE CLERICORUM INSTITUTIONE LIBER PRIMUS., CAPUT XXV. De baptismatis sacramento.

1 Primum autem sacramentorum est baptismum, quia antequam sancto chrismate ungatur aliquis, aut corporis et sanguinis Christi particeps existat, sacra regeneratione purgari debet, ac deinde ad caetera rite accedere.
2 Baptismum βάπτισμα Graece, Latine tinctio interpretatur, quae non tamen ob hoc quod homo in aquam mergitur tinctio dicitur, sed quia spiritu gratiae ibi in melius immutatur, et longe aliud quam erat efficitur.
3 Primum homines foedi eramus deformitate peccatorum, in ipsa tinctione pulchri dealbatione virtutum efficimur.
4 Unde et in Canticis scribitur canticorum: Quae est ista quae ascendit quasi dealbata? Cuius mysterium non aliter nisi sub Trinitatis designatione, id est, Patris et Filii et Spiritus sancti cognitione completur, dicente Domino ad Apostolos: Ite, docete omnes gentes, baptizantes eos in nomine Patris et Filii et Spiritus sancti (Marc. ult.).
5 Sicut enim in tribus testibus stat omne verbum, ita sacramentum confirmat ternarius numerus nominum divinorum.
6 Quod autem per aquam baptismum datur, haec ratio est: voluit enim Dominus ut res illa invisibilis per congruentiam, sed profecto incontrectabile et invisibile impenderetur elementum, super quod etiam in principio ferebatur Spiritus sanctus.
7 Nam sicut oleum naturali pondere superfertur omni liquore, ita in principio ferebatur Spiritus sanctus aquis.
8 Sicut aqua purgat exterius corpus, ita latenter eius mysterio per Spiritum sanctum purificatur et animus, cuius sanctificatio ita est.
9 Invocato enim Deo descendit Spiritus sanctus de coelis, et medicatis aquis, sanctificat eas de semetipso, et accipiunt vim purgationis, ut in eis caro et anima delictis inquinata mundetur.
10 Utrumque enim baptizando necesse est adhiberi, et baptismi lavacrum, et Spiritus sancti purgatio, quia ait Salvator: Nisi quis renatus fuerit ex aqua et Spiritu sancto, non potest introire in regnum Dei.
11 Sed ante baptismum, catechizandi debet in hominem pervenire officium, ut fidei primum catechumenus accipiat rudimentum.
12 Nam in Evangelio secundum Matthaeum legitur quod post resurrectionem Dominus apostolis praeceperit ut in nomine Patris et Filii et Spiritus sancti docerent, et baptizarent omnes gentes (Matth. ult.), id est, prius per fidem Dei illis insinuarent, et sic credentes in remissionem peccatorum baptizarent.
13 Hoc est quod secundum Marcum idem Dominus legitur praeposuisse fidem baptismatis, cum ita dixerit: Qui crediderit et baptizatus fuerit, salvus erit; qui vero non crediderit condemnabitur (Marc. ult.).
14 Et, Ioanne teste, prius ipse Iesus caeci nati oculos luto ex sputo facto superlinivit, et sic ad aquas Siloe misit, quia prius debet baptizandus fide incarnationis Christi instrui, et sic ad baptismum iam credulus admitti, ut sciat cuius gratiae in eo est particeps, et cui iam debitor fiat deinceps
Hrabanus Maurus HOME

bsb36060.44

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik