monumenta.ch > Hrabanus Maurus > CAPUT XXIX. De poenitentia. > CAPUT II. De tribus ordinibus Ecclesiae. > CAPUT XXX. De satisfactione et reconciliatione. > CAPUT XXXVII. De Parasceve. > et unctione chrismatis. > quandoque grandi utendum sit. > CAPUT XXIX. De indumento baptizati et Eucharistia. > CAPUT XXXV. Quomodo debeant inter se haec tria genera permisceri. > CAPUT XXXVI. De Coena Domini. > CAPUT LV. De benedictionibus. > CAPUT XXIV. De sacramentis Ecclesiae.
Hrabanus Maurus, De clericorum institutione, DE CLERICORUM INSTITUTIONE LIBER PRIMUS., , XXIII. De pallio. <<<     >>> XXV. De baptismatis sacramento.

Hrabanus Maurus, De clericorum institutione, DE CLERICORUM INSTITUTIONE LIBER PRIMUS., CAPUT XXIV. De sacramentis Ecclesiae.

1 De sacramentis autem quae in Ecclesia fiunt oportet ut sequens sermo exponat, atque declaret ritum sacerdotalem.
2 Sunt autem sacramenta, baptismum et chrisma, corpus et sanguis, quae ob id sacramenta dicuntur, quia sub tegumento corporalium rerum virtus divina secretius salutem eorumdem sacramentorum operatur, unde et a secretis virtutibus vel sacris, sacramenta dicuntur.
3 Quae ideo fructuose penes Ecclesiam fiunt, quia sanctus in ea manens Spiritus, eumdem sacramentorum latenter operatur effectum.
4 Unde seu per bonos seu per malos ministros intra Ecclesiam Dei dispensentur, nec bonorum meritis dispensatorum amplificantur haec dona, nec malorum attenuantur, quia neque qui plantat est aliquid, neque qui rigat, sed qui incrementum dat, Deus, unde et Graece μυστήριον dicitur, quod secretam et reconditam habeat repositionem.
Hrabanus Maurus HOME

bsb36060.43

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik