Hrabanus Maurus, De clericorum institutione, DE CLERICORUM INSTITUTIONE LIBER PRIMUS., CAPUT XXII. De sandaliis.
| 1 | Induunt quoque sacerdotes pedes sandaliis sive solcis, quod genus calceamenti evangelica auctoritate eis est concessum, ut Marci evangelium testatur (Marc. XVI), quia hoc calceamentum mysticam significationem habet, ut pes neque tectus sit, neque nudus ad terram, id est ut nec occultetur evangelium, nec terrenis commodis innitatur. |
| 2 | Nam scriptum est in Apostolo: Et calceati pedes in praeparatione Evangelii pacis (Ephes. VI). |
| 3 | Sicut enim sandalia partem pedis tegunt, partem inopertam relinquunt, ita et Evangelii doctores partim Evangelium operire, partimque aperire debent, ita videlicet ut fidelis et devotus sufficientem habeat doctrinam, et infidelis et contemptor non inveniat blasphemandi materiam. |
| 4 | Admonet etiam et nos hoc genus calceamenti ut carni nostrae et corpori in necessitatibus consulamus, non in libidinis lasciviam defluamus, de quibus utique nos divina lex instruit. |
| 5 | Scriptum est enim: Carnem tuam ne despexeris. |
| 6 | Et item: Carnis curam ne feceritis in concupiscentiis (Isa. LVIII). |