Hrabanus Maurus, De clericorum institutione, DE CLERICORUM INSTITUTIONE LIBER PRIMUS., CAPUT XXI. De casula.
| 1 | Septimum sacerdotale indumentum est quod Casulam vocant; dicta est autem per diminutionem a casa, eo quod totum hominem tegat, quasi minor casa, hanc Graeci planetam πλανήτην nominant. |
| 2 | Haec supremum omnium indumentorum est, et caetera omnia interius per suum munimen tegit et servat. |
| 3 | Hanc ergo vestem possumus intelligere charitatem, quae cunctis virtutibus supereminet, et earum decorem suo tutamine protegit et illustrat. |
| 4 | Nec enim ullus iam erit virtutum splendor, si non eas charitatis irradiaverit fulgor, quod ostendit Apostolus dicens: Si linguis hominum loquar et angelorum, charitatem non habeam, factus sum sicut aes sonans, aut cymbalum tinniens. |
| 5 | Et si habuero prophetiam, et noverim mysteria omnia, et omnem scientiam, et si habuero omnem fidem, ita ut montes transferam, charitatem autem non habuero, nihil mihi prodest. |
| 6 | Charitas patiens est, benigna est. |
| 7 | Charitas non aemulatur, non agit perperam, non inflatur, non est ambitiosa, non quaerit quae sua sunt, non irritatur, non cogitat malum, non gaudet super iniquitate, congaudet autem veritati. |
| 8 | Omnia suffert, omnia credit, omnia sperat, omnia sustinet. |
| 9 | Charitas nunquam excidit, et reliqua (I Cor. XIII). |
| 10 | Sine hac charitate vel casula, nec sacerdos ipse ad altare appropinquare debet, nec munus offerre, nec preces fundere. |
| 11 | Unde Veritas ipsa dicit: Si offers munus tuum ad altare, et ibi recordatus fueris, quia frater tuus habet aliquid adversum te, relinque ibi munus tuum ante altare, et vade prius reconciliari fratri tuo, et tunc veniens offeres munus tuum (Matth. VI). |
| 12 | Et item: Cum stabitis ad orandum, dimitte si quid habetis adversum aliquem, et reliqua (Marc. XI). |
| 13 | De hoc itaque spiritali virtutum indumento Apostolus ad Colossenses ita scripsit: Induite, inquit, vos sicut electi Dei, sancti et dilecti viscera misericordiae, benignitatem, humilitatem, modestiam, patientiam, etc. (Coloss. III). |
| 14 | Et de charitatis eminentia paulo post subiunxit dicens: Super omnia autem haec charitatem habentes, quod est vinculum perfectionis. |