monumenta.ch > Hrabanus Maurus > qui ad sacrum ordinem accedere volunt. > 4. > 102. > CAPUT XX. De dialectica. > CAPUT VI. De modo legendi sacras Scripturas. > CAPUT PRIMUM. De officiis et orationibus canonicarum horarum. > CAPUT PRIMUM. De una Ecclesia Dei. > CAPUT XX. De quadragesimali ieiunio. > CAPUT IX. De ignotis signis. > CAPUT VI. De officio nonae horae. > CAPUT VIII. Unde fit quod non intelliguntur quae scripta sunt. > CAPUT XX. De dalmatica.
Hrabanus Maurus, De clericorum institutione, DE CLERICORUM INSTITUTIONE LIBER PRIMUS., , XIX. De orario, id est stola. <<<     >>> XXI. De casula.

Hrabanus Maurus, De clericorum institutione, DE CLERICORUM INSTITUTIONE LIBER PRIMUS., CAPUT XX. De dalmatica.

1 Sextum namque est quod dalmatica a Dalmatia Graeciae provincia, in qua primum texta est, nuncupatur.
2 Haec vestis in modum est crucis facta, et passionis Domini indicium est.
3 Habet quoque et purpureos tramites ipsa tunica, a summo usque ad ima ante ac retro descendens, nec non et per utramque manicam, ut admoneatur minister Domini per habitus sui speciem, cuius muneris particeps est, ut per mysticam oblationem passionis Dominicae commemorationem agat, ut ipse in eo fiat hostia Deo acceptabilis.
Hrabanus Maurus HOME

bsb36060.40