monumenta.ch > Hrabanus Maurus > CAPUT XXXI. De Nativitate Domini. > CAPUT XXXIX. De Pascha Domini. > CAPUT XVIII. Quid sit inter ieiunium et stationem. > de praedictis generibus tribus. > CAPUT XXIII. De caeteris legitimis ieiuniis. > CAPUT XXVII. De acquisitione et exercitio virtutum. > CAPUT XXV. De baptismatis sacramento. > quod fit in nono et decimo mense. > CAPUT XLVII. De cantico. > CAPUT XLII. De die Dominico. > CAPUT XXVI. De origine biduanae sive triduanae. > CAPUT XXXI. De sacramento corporis et sanguinis Domini. > CAPUT XVII. De cingulo. > et ad quid omnis scientia referenda sit. > id est stola.
Hrabanus Maurus, De clericorum institutione, DE CLERICORUM INSTITUTIONE LIBER PRIMUS., , XVIII. De phanone. <<<     >>> XX. De dalmatica.

Hrabanus Maurus, De clericorum institutione, DE CLERICORUM INSTITUTIONE LIBER PRIMUS., CAPUT XIX. De orario, CAPUT XIX. De orario, id est stola.

1 Quintum quoque est quod orarium dicitur, licet hoc quidam stolam vocent.
2 Hoc enim genere vestis solummodo eis personis uti est concessum, quibus praedicandi officium est delegatum.
3 Bene etiam oratoribus Christi orarium habere convenit, quia cum indumentum eorum officio proprio concinat, et ipsi sedulo ad verbi ministerium cohortantur et plebs ipsis commissa indicium salutare conspiciens, ad meditationem legis concurrere ferventius admonetur.
4 Apte ergo orarium collum simul et pectus tegit sacerdotis, ut inde instruatur, quod quidquid ore proferat, tractatu summae rationis attendat, ut illud Apostoli semper in eo appelletur quo dicit.
5 Orabo spiritu, orabo et mente, psallam spiritu, psallam et mente (I Cor. XIV).
6 Et iterum: Os nostrum ad vos, o Corinthii, cor nostrum dilatatum est, ne forte si improvise irrationabiliter loquatur, damnum patiatur (II Cor. VI); Salomone attestante, qui ait: Cor sapientis erudiet os eius, et labiis illius addet gratiam (Prov. XVI).
7 Item: Qui custodit os suum, custodit animam suam; qui inconsideratus est ad loquendum, sentiet mala (Prov. XXI).
Hrabanus Maurus HOME

bsb36060.39

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik