Hrabanus Maurus, De clericorum institutione, DE CLERICORUM INSTITUTIONE LIBER PRIMUS., CAPUT XVIII. De phanone.
| 1 | Quartum vero mappula sive mantile, sacerdotis indumentum est, quod vulgo phanonem vocant, quod ob hoc eorum tunc manibus tenetur quando missae officium agitur, ut paratos ad ministerium mensae Domini populus conspiciat. |
| 2 | Mappae ergo convivii et epularum ad positarum linteamina sunt, unde diminutivum mappula sicut et mantilia, nunc pro operiendis mensis sunt: quae, ut nomen ipsorum indicat, olim tergendis manibus praebebantur. |
| 3 | Oportet ergo sacerdotes et ministros altaris mappulas manibus tenere, quorum officium est divina sacramenta conficere, ut cum devotione mentis opus spontaneum concordet, digne exerceatur officium, quod pie divino est munere collatum. |