Hrabanus Maurus, De clericorum institutione, DE CLERICORUM INSTITUTIONE LIBER PRIMUS., CAPUT XVI. De podere, CAPUT XVI. De podere, id est tunica linea.
| 1 | Secundum est linea tunica, quae Graece ποδήρης poderes, Latine talaris dicitur, eo quod ad talos usque descendat. |
| 2 | Hanc Iosephus byssinam vocat, cuius significatio mystica in promptu est. |
| 3 | Cum enim constet lino vel bysso continentiam et castitatem significari, strictam habent lineam sacerdotes, cum propositum continentiae non enerviter, sed studiose conservant. |
| 4 | Haec ad talos usque descendit, quia usque ad finem vitae huius bonis operibus insistere debet sacerdos, praecipiente ac promittente Domino: Esto fidelis usque ad mortem, et dabo tibi coronam vitae (Apoc. II). |