| 1 | Primum ergo eorum indumentum est ephod bad, quod interpretatur superhumerale lineum, quod significat munditiam bonorum operum. |
| 2 | Hinc bene in lege, cum Dominus de veste sacerdotali Moysen instituit, primum de superhumerali faciendo praecepit, quia quisquis ad sacerdotium magisteriumque populi Dei promovendus est, primum eius debent opera cognosci, ut dum hoc quod foris omnibus patet irreprehensibile paruerit, convenienter ex tempore et integritas cordis eius, et fidei sinceritas scrutetur. |