| 1 | Canones et decreta Zozymi papae decernunt ut clericus qui ad sacrum ordinem accedit, inter lectores sive exorcistas quinque annos exsolvat, exinde acolythus vel subdiaconus quatuor annis fiat. |
| 2 | Ad benedictionem quoque diaconatus non minoris aetatis quam viginti quinque annorum accedat, in quo ordine quinque annis expletis, si inculpabiliter ministraverit, ad presbyteratus honorem promoveri poterit, non tamen ante triginta annos aetatis, licet valde dignus sit, quia et Dominus noster non ante tricesimum annum praedicare exorsus est. |
| 3 | De quo gradu si eum auctior ad bonos mores vita perduxerit, summum pontificatum accipere poterit, hac tamen lege servata, ut neque bigamus, poenitens, nec neophytus ad hos gradus possit admitti. |