Hrabanus Maurus, De clericorum institutione, DE CLERICORUM INSTITUTIONE LIBER PRIMUS., CAPUT XII. De ostiariis.
| 1 | Ostiarii sunt qui et aeditui et ianitores in lege dicebantur. |
| 2 | Hi apud Hebraeos in Veteri Testamento electi sunt ad custodiam templi, quique ordinati per vices suas omnia interiora templi vel extra custodiebant ut non ingrederetur in eum immundus in omni re. |
| 3 | Dicti autem ostiarii, quod praesint ostiis templi. |
| 4 | Ipsi enim tenentes clavem omnia intus ex utraque parte custodiunt, atque inter bonos et malos habentes iudicium fideles recipiunt, respuunt infideles. |