Hrabanus Maurus, De clericorum institutione, DE CLERICORUM INSTITUTIONE LIBER PRIMUS., CAPUT XI. De lectoribus.
| 1 | Lectores a legendo, psalmistae a psalmis canendis vocati. |
| 2 | Illi praedicant populis quid sequantur. |
| 3 | Isti canunt ut excitant ad compunctiones animos audientium. |
| 4 | Licet et quidam lectores ita miseranter pronuntient, ut quosdam ad luctum lamentationemque compellant. |
| 5 | Iidem etiam et pronuntiatores vocantur, quod porro annuntiant. |
| 6 | Tanta enim et tam clara eorum erit vox, ut quantumvis longe positorum aures adimpleant. |
| 7 | Lectorum ordo formam et initium a prophetis sumpsit. |
| 8 | Sunt ergo lectores qui verbum Dei praedicant, quibus dicitur: Clama, ne cesses, quasi tuba exalta vocem tuam (Ezech. XXXIII). |
| 9 | Isti quippe dum ordinantur, primum de eorum conversatione episcopus verbum Dei facit ad populum, deinde coram plebe tradit eis codicem apicum divinorum ad Dei verbum annuntiandum. |
| 10 | Iste ergo doctrina et libris debet esse imbutus, sensuumque ac verborum scientia perornatus, ut distincte et aperte sonans, audientium corda possit instruere. |
| 11 | Psalmistarum, id est cantatorum principes sive auctores, fuere David sive Asaph. |
| 12 | Isti enim post Moysen psalmos primi composuere et cantavere. |
| 13 | Mortuo Asaph, filii eius in hunc ordinem subrogati sunt a David, erantque psalmistae per successionem generis, sicut et ordo sacerdotalis, ipsique soli continuis diebus in templo canebant, candidis induti stolis, ad vocem unius respondente choro. |
| 14 | Ex hoc veteri more Ecclesia sumpsit exemplum nutriendi Psalmistas, quorum cantibus ad effectum Dei, mentes audientium excitentur. |
| 15 | Psalmistam autem et voce et arte praeclarum illustremque esse oportet, ita ut ad delectamentum dulcedinis animos incitet auditorum. |
| 16 | Solent autem ad hoc officium etiam absque scientia episcopi sola iussione eligi, quicunque in cantandi arte probabiles huiusmodi constiterint. |