Hrabanus Maurus, De clericorum institutione, DE CLERICORUM INSTITUTIONE LIBER PRIMUS., CAPUT X. De exorcistis.
| 1 | Exorcistae ἐξορκίσται, ex Graeco in Latinum adiurantes seu increpantes vocantur. |
| 2 | Invocant enim super catechumenos, vel super eos qui habent spiritum immundum, nomen Domini Iesu, adiurantes per eum ut egrediatur ab eis. |
| 3 | Refert Iosephus regem Salomonem excogitasse suamque gentem docuisse modos exorcismi, id est adiurationis, quibus immundi spiritus expulsi ab homine ulterius reverti non sunt ausi. |
| 4 | Testatur et de eis liber Actus apostolorum, ita dicens: Tentaverunt autem quidam, et de circumeuntibus Iudaeis, exorcismis invocare nomen Domini Iesu, etc. (Act. XIX.) Invenimus eos quos Esdras actores memorat templi, eos nunc esse exorcistas in Ecclesia Dei. |
| 5 | Fuerunt enim sub Esdra actores templi servorum Salomonis filii, qui actum templi totius sub cura sua haberent, non tamen sacerdotalibus officiis ministrarent, aut sacris oblationibus deservirent. |
| 6 | Nullam ergo aliam curam habebant actores templi, nisi ad sarta tecta reficienda, ut quaecunque fuissent veterata in aedificio templi aut delapsa, per eosdem actores de thesauris Dominicis reficerentur atque excolerentur. |
| 7 | Ergo exactores templi exorcistae sunt in populo Dei. |
| 8 | Quomodo enim actor prudens et bonus scit quid scit Domini sui census, et omnis substantiae modus, et redigit apud se totius possessionis instrumenta originalia, sic exorcista redigit in sua diligentia totius regni Domini secreta, ut memoriae mandet de Scripturarum sacramentis, unde exerceat scilicet donum quod illi est a Spiritu sancto concessum secundum Apostoli praeconium. |
| 9 | Exorcistas enim memorat Apostolus cum dicit: Nunquid omnes donationes habent sanationum? Hi enim cum ordinantur accipiunt de manu episcopi libellum in quo scripti sunt exorcismi, dicente eis episcopo: Accipite et commendate memoriae, et habete potestatem imponendi manus super energumenos sive catechumenos, ut imperetis immundis spiritibus, et abiiciatis. |