monumenta.ch > Hrabanus Maurus > qui ad sacrum ordinem accedere volunt. > 4. > 102. > CAPUT XX. De dialectica. > CAPUT VI. De modo legendi sacras Scripturas. > CAPUT PRIMUM. De officiis et orationibus canonicarum horarum. > CAPUT PRIMUM. De una Ecclesia Dei. > CAPUT XX. De quadragesimali ieiunio. > CAPUT IX. De ignotis signis. > CAPUT VI. De officio nonae horae. > CAPUT VIII. Unde fit quod non intelliguntur quae scripta sunt. > CAPUT XX. De dalmatica. > ad charitatis perfectionem perveniat. > CAPUT VI. De presbyteris. > CAPUT IV. De gradibus sapientiae et charitatis. > CAPUT IX. De nocturna vigiliarum celebratione. > CAPUT VIII. De completorio. > quomodo apud eos tripartitus est ordo divinarum Scripturarum. > CAPUT IX. De acolythis. > CAPUT V. De officio sextae horae. > CAPUT IV. De tertiae horae celebratione. > CAPUT VIII. De subdiaconis.
Hrabanus Maurus, De clericorum institutione, DE CLERICORUM INSTITUTIONE LIBER PRIMUS., , VII. De diaconis. <<<     >>> IX. De acolythis.

Hrabanus Maurus, De clericorum institutione, DE CLERICORUM INSTITUTIONE LIBER PRIMUS., CAPUT VIII. De subdiaconis.

1 Hypodiacones ὑποδιάκονες Graece, quos nos subdiacones dicimus, qui ideo sic appellantur quia subiacent praeceptis et officiis Levitarum.
2 Oblationes in templo Dei a fidelibus ipsi suscipiunt, et Levitis superponendas altaribus deferunt.
3 Hi apud Hebraeos Nathinaei vocantur, ut liber Paralipomenon et Esdrae testatur, quod interpretatur in humilitate Domino servientes.
4 Ex eorum ordine fuit ille Nathanael qui in Evangelio Ioannis, divina proditione commonitus, Salvatorem meruit confiteri, quique etiam ad primum divinitatis iudicium fidelis enituit, protestante Domino ac dicente: Ecce vere Israelita, in quo dolus non est (Ioan. I).
5 Isti quoque vasa corporis et sanguinis Domini diaconibus ad altare offerunt.
6 De quibus quidem placuit patribus, ut quia sacra mysteria contrectant, casti et continentes ab uxoribus sint, et ab omni carnali immunditia liberi, iuxta quod illis propheta docente iubetur: Mundamini, qui fertis vasa Domini (Isa. LII).
7 Hi ergo cum ordinantur non suscipiunt manus impositionem sicut sacerdos et Levitae, sed patenam tantum et calicem de manu episcopi, et archidiaconi scyphum aquae cum aqua, mantile et manutergium.
Hrabanus Maurus HOME

bsb36060.32

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik