monumenta.ch > Hrabanus Maurus > et quod eam temere alicui legere non liceat. > CAPUT VII. De vespertina celebratione. > si sensus ipse congruat veritati. > CAPUT VII. De diaconis.
Hrabanus Maurus, De clericorum institutione, DE CLERICORUM INSTITUTIONE LIBER PRIMUS., , VI. De presbyteris. <<<     >>> VIII. De subdiaconis.

Hrabanus Maurus, De clericorum institutione, DE CLERICORUM INSTITUTIONE LIBER PRIMUS., CAPUT VII. De diaconis.

1 Levitae ex nomine auctoris vocati, de nomine Levi Levitae exorti sunt, a quibus in templo Dei, mystici sacramenti mysteria explebantur.
2 Praecepit enim Dominus et dixit ad Moysen, ut post ordinationem Aaron sacerdotis et filiorum eius, rursus Levi tribus in divini cultus mysterio ordinaretur, et consecrarentur Domino pro omnibus primogenitis, et servirent pro Israel coram Aaron et filiis eius in tabernaculo Domini excubantes in templo die ac nocte, ipsique gestarent arcam et tabernaculum, et omnia vasa eius, et in circuitu tabernaculi castra ipsi constituerent, et in promovendo tabernaculo ipsi deponerent, et rursus ipsi deponerent, et rursus ipsi componerent (Exod. XXIX).
3 Hi Graece diacones διάκονες, Latine ministri dicuntur, quod sicut in sacerdote consecratio, ita et in diacono ministerii dispensatio habetur.
4 In Veteri Testamento excubabant in tabernaculo testimonii ad praecepta Aaron, et ad cuncta opera tabernaculi; verumtamen ad vasa sanctuarii et ad altare non accedebant, sicut mandaverat Dominus Aaron dicens: Ecce dedi vobis fratres vestros Levitas de medio filiorum Israel, et tradidi donum Domino, ut serviant in ministeriis tabernaculi eius; tu autem et filii tui custodite sacerdotium vestrum, et omnia quae ad cultum altaris pertinent, et intra velum sunt, per sacerdotes administrabuntur, etc. (Num. XVIII.) Hi a viginti quinque annis et supra ingrediebantur, ut ministrarent in tabernaculo foederis, cumque quinquagesimum annum aetatis explebant servire cessabant, et erant ministri fratrum suorum in tabernaculo foederis, ut custodirent quae sibi fuerant commendata.
5 In Novo autem Testamento apostoli septem diaconos, propter sacramentum eiusdem numeri ordinaverunt ad ministerium sacrum et officium altaris, qui leguntur etiam et praedicasse, et baptizasse non paucos, sicut sanctus Stephanus disputavit contra Iudaeos, et Philippus, baptizato eunucho, evangelizavit civitatibus cunctis, donec veniret Caesaream, et in Samaria praedicabat, et baptizabat eos qui ab apostolis Petro et Ioanne postmodum confirmabantur.
6 Sed baptizare eis modo coram episcopis sive presbyteris licitum est.
7 Caeteris autem non licet, nisi, praedictis fortassis officiis longius constitutis, necessitas extrema compellat.
8 Hi enim sunt quos in Apocalypsi legimus septem angeli, tubis canentes.
9 Hi sunt septem caudelabra aurea. Hi sunt voces tonitruorum septem (Apoc. VIII).
10 Ipsi enim clara voce in modum praeconis admonent cunctos, sive in psallendo, sive in lectionibus audiendis.
11 Ipsi enim ut aures habeamus ad Deum acclamant.
12 Ipsi quoque evangelizant.
13 Sine his sacerdos nomen habet, officium non habet.
14 Nam sicut in sacerdote consecratio, ita in ministro dispensatio sacramenti est.
15 Ille oblata sanctificat, hic sanctificata dispensat.
16 Ipsis etiam sacerdotibus, propter praesumptionem non licet de mensa Domini tollere calicem, nisi eis traditus fuerit a diacono.
17 Levitae offerunt oblationes in altaria.
18 Levitae componunt mensam Domini.
19 Levitae operiunt arcam testamenti; non enim omnes vident altare mysteriorum, quae operiuntur a Levitis, ne videant qui videre non debent, et sumant qui servare non possunt, quique propterea altari albis induti assistunt, ut hinc admoniti coelestem vitam habeant, candidique ad hostias et immaculati accedant.
20 Quos primus fecit Silvester papa, tricesimus quartus pontifex in Romana Ecclesia post Petrum dalmaticis uti, et constituit ut pallio linostimo eorum laena tegeretur, sicut in gestis pontificalibus continetur.
Hrabanus Maurus HOME

bsb36060.29

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik