Hrabanus Maurus, De clericorum institutione, DE CLERICORUM INSTITUTIONE LIBER PRIMUS., CAPUT VI. De presbyteris.
| 1 | Presbyterorum ordo exordium sumpsit a filiis, ut dictum est, Aaron. |
| 2 | Qui enim sacerdotes in Veteri Testamento vocabuntur, hi sunt qui nunc appellantur presbyteri; et qui tunc princeps sacerdotum, nunc episcopus vocatur. |
| 3 | Presbyter πρεσβύτερος enim Graece, Latine senior interpretatur. |
| 4 | Non pro aetate autem vel decrepita senectute, sed propter honorem et dignitatem et doctrinam sapientiae quam acceperunt, presbyteri nominantur, sicut per Sapientiam dicitur: Gloria senum canities (Prov. XX), et item: Canities hominis prudentia eius. |
| 5 | Unde et apud veteres idem et episcopi et presbyteri fuerunt. |
| 6 | Quia illud nomen dignitatis est, hoc aetatis. |
| 7 | Et Paulus apostolus ad Titum scribens: Huius, inquit, rei gratia reliqui te Cretae, ut ea quae desunt corrigas, et constituas per civitates presbyteros, sicut ego tibi disposui, si quis sine crimine est unius uxoris vir, filios habens fideles, non in accusatione luxuriae; aut non subditos (Tit. III). |
| 8 | Et statim subiungit: Oportet enim episcopum sine crimine esse, sicut Dei dispensatorem, non superbum, non iracundum, non vinolentum, non percussorem, etc. (Ibid.) Et ad Philippenses episcopis et diaconibus scribit, cum una civitas plures episcopos habere non possit, sed sub episcoporum nomine presbyteros complexus est. |
| 9 | Ideo autem presbyteri sacerdotes vocantur, quia sacrum dant, sicut episcopi, id est, in confectione divini corporis et sanguinis, et in baptismate, et in officio praedicandi. |
| 10 | Sed licet sint sacerdotes, tamen pontificatus apicem non habent, quod nec chrismate frontem signant, nec paracle tum spiritum dant, quod solis episcopis deberi lectio Actus apostolorum demonstrat; nec ordinare clericos in sacris ordinibus possunt, quod episcopis propter unitatem et concordiam reservatur. |
| 11 | Secundi vero ordinis viri presbyteri sunt, quorum typum praeferebant LXX viri in Veteri Testamento, in quibus Dominus spiritum Moysi propagavit, ut talibus adiutoribus usus in populo, innumeras multitudines facile gubernaret. |
| 12 | Sic et paternae plenitudinis abundantia transfusa est in Eleazaro et Ithamaro, ut ad hostias salutares et frequentioris officii sacramentum, ministerium sufficeret sacerdotum. |
| 13 | Sic et apostolis Christi, doctores, fidei comites additi sunt, quibus illi orbem totum secundis praedicatoribus impleverunt, et per evangelicam doctrinam dilataverunt. |