monumenta.ch > Hrabanus Maurus > CAPUT V. De ordine tripartito episcoporum.
Hrabanus Maurus, De clericorum institutione, DE CLERICORUM INSTITUTIONE LIBER PRIMUS., , IV. De gradibus ecclesiasticis. <<<     >>> VI. De presbyteris.

Hrabanus Maurus, De clericorum institutione, DE CLERICORUM INSTITUTIONE LIBER PRIMUS., CAPUT V. De ordine tripartito episcoporum.

1 Ordo autem episcoporum tripartitus est, id est, in patriarchis, archiepiscopis, qui et metropolitani sunt, et episcopis.
2 Patriarcha πατριάρχος Graeca lingua pater principum sive summus patrum interpretatur, quia primum, id est apostolicum, retinet locum, et ideo quod summo honore fungitur, tali nomine censetur, sicut archiepiscopus, Antiochenus episcopus atque Alexandrinus antistes.
3 Archiepiscopus ἀρχιεπίσκοπος Graeco vocabulo dicitur, quod sit summus vel princeps episcoporum, tenet enim vicem apostolicam, et praesidet episcopis caeteris.
4 Singulis enim provinciis praeeminet, quorum auctoritate et doctrina caeteri sacerdotes subiecti sunt, sine quibus reliquis episcopis nihil agere licet, nisi quod singulis in propria parochia commendatum est.
5 Sollicitudo enim totius provinciae ipsi commissa est, et omnes superius designati ordines, uno eodemque vocabulo episcopi nominantur, sed privato nomine quidem utuntur propter distinctionem potestatum quam singulariter acceperunt.
6 Metropolitanus autem idem vocatur, eo quod praesideat illi civitati, quae caeteris civitatibus in eadem provincia constitutis quodammodo mater sit.
7 Metropolis μητρόπολις ergo Graece, mater civitatum interpretatur.
8 Episcopatus autem vocabulum inde dictum, quod ille qui superefficitur superintendat, curam scilicet subditorum gerens.
9 Scopein σκοπεῖν enim Latine intendere dicitur.
10 Episcopi ἐπίσκοποι autem Graece, Latine speculatores sive superintendentes interpretantur.
11 Nam speculator est praepositus in Ecclesia dictus, eo quod speculetur atque prospiciat populorum infra se positorum mores et vitam, intimet unicuique actus suos, sicut Dominus ad Ezechielem dixit prophetam.
12 Et tu, inquit, fili hominis, speculatorem dedi te domui Israel.
13 Audiens ergo ex ore meo sermonem, annuntiabis eis ex me.
14 Si me dicente ad impium morte morieris, non fueris locutus ut se custodiat impius a via sua, ipse impius in iniquitate sua morietur, sanguinem autem eius de manu tua requiram, etc. (Ezech. XXXIII).
15 Pontifex princeps sacerdotum est, quasi via sequentium: ipse et summus sacerdos, ipse pontifex maximus nuncupatur.
16 Ipse enim efficit sacerdotes atque Levitas, ipse omnes ordines ecclesiasticos disponit, ipse quid unusquisque facere debeat, ostendit.
17 Antistes autem idem dictus est, eo quod ante stet.
18 Primus enim est in ordine Ecclesiae, et supra se nullum habet sacerdotem.
19 Sacerdos quidem nomen habet compositum ex Graeco et Latino, quasi sacrum dans.
20 Dispensat ergo mysteria coelestia, fidelibus baptismum tradit, corpus et sanguinem Christi distribuit, et verbum Dei praedicat.
21 Sacerdos autem vocari potest, sive episcopus sit, sive presbyter.
22 Episcopi autem apostolorum vicem in Ecclesia tenent, sicut supra diximus.
23 Et chorepiscopi qui vicarii sunt episcoporum, ad exemplum LXX seniorum constituti sunt; nec aliquid eis magis licet in Ecclesia ordinare aut constituere, nisi quantum eis conceditur a legitimis episcopis, qui sedem et regimen integrum in Ecclesiis obtinent.
24 Ordinati sunt autem chorepiscopi propter pauperum curam, qui in agris et villis consistunt, ne eis solatium confirmationis deesset.
25 Dicti sunt autem chorepiscopi, quia de choro sunt sacerdotum; hi autem a solo episcopo civitatis cui adiacent ordinantur, sicut presbyteri.
Hrabanus Maurus HOME

bsb36060.25

Hrabanus Maurus, De clericorum institutione, DE CLERICORUM INSTITUTIONE LIBER PRIMUS., , IV. De gradibus ecclesiasticis. <<<     >>> VI. De presbyteris.
monumenta.ch > Hrabanus Maurus > CAPUT V. De ordine tripartito episcoporum.

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik