Hrabanus Maurus, De clericorum institutione, DE CLERICORUM INSTITUTIONE LIBER PRIMUS., CAPUT IV. De gradibus ecclesiasticis.
| 1 | Sunt autem gradus ecclesiastici octo, quorum nomina haec sunt: Ostiarius, psalmista, sive lector, exorcista, acolythus, subdiaconus, diaconus, presbyter, atque episcopus. |
| 2 | Initium quidem sacerdotii in Veteri Testamento Aaron fuit, quanquam et Melchisedech prior obtulerit sacrificium, et post hunc Abraham, Isaac, et Iacob. |
| 3 | Legitur et Noe altare aedificasse, et super illud Domino holocaustum obtulisse. |
| 4 | Sed isti spontanea voluntate, non sacerdotali auctoritate, ista fecerunt. |
| 5 | Caeterum Aaron primus in lege sacerdotale nomen accepit, primusque pontificali stola infulatus victimas obtulit iubente Domino ac loquente ad Moysen: Accipe, inquit, Aaron et filios eius, et applicabis ad ostium tabernaculi testimonii, cumque laveris patrem cum filiis aqua, indues Aaron vestimentis suis, id est, linea et tunica, et superhumerali, et rationali quod constringes balteo, et pones tiaram in capite eius, et laminam sanctam super tiaram, et oleum unctionis fundes super caput eius, atque hoc ritu consecrabitur: filios quoque illius applicabis, et indues tunicis lineis, cingesque balteo Aaron scilicet et liberos eius, et impones eis mitras, eruntque sacerdotes mei religione perpetua (Exod. XXIX). |
| 6 | Quo loco contemplari oportet Aaron sacerdotem summum fuisse, id est episcopum. |
| 7 | Nam filios eius presbyterorum figuram praemonstrasse, quibus merito astare debuissent Levitae sicut summo sacerdoti. |
| 8 | Moyses vero huius facti mediator, Christum significat. |
| 9 | In Novo autem Testamento post Christum sacerdotalis ordo a Petro coepit. |
| 10 | Ipsi enim primum datus est pontificatus in Ecclesia Christi. |
| 11 | Sic enim loquitur ad eum Christus Dominus. |
| 12 | Tu es, inquit, Petrus, et super hanc petram aedificabo Ecclesiam meam, et portae inferorum non vincent eam, et dabo tibi claves regni coelorum (Matth. XIX). |
| 13 | Hic ergo ligandi atque solvendi potestatem primus accepit, primusque ad fidem populum virtute suae praedicationis adduxit. |
| 14 | Siquidem caeteri apostoli cum Petro pari consortio honoris et potestatis effecti sunt, qui etiam in toto orbe dispersi Evangelium praedicaverunt, quibus decedentibus successerunt episcopi, qui sunt constituti per totum mundum in sedibus apostolorum, qui iam non genere carnis et sanguinis eliguntur, sicut primum secundum ordinem Aaron, sed pro uniuscuiusque merito, fide et doctrina, quae in eum gratia divina contulerit. |
| 15 | Quod vero per manus impositionem a praedecessoribus Dei sacerdotibus episcopi ordinantur, antiqua est institutio. |
| 16 | Isaac enim patriarcha sanctus, ponens manum suam super caput Iacob benedixit ei, et Iacob benedixit ei, et Iacob filiis suis. |
| 17 | Sed et Moyses super caput Iesu Nave manum suam imponens, dedit ei spiritum virtutis et ducatum in populo Israel, sic et impletor legis et prophetarum Dominus noster Iesus Christus, per manus impositionem apostolis suis benedixit, sicut in Evangelio Lucae scriptum est: Et produxit illos foras in Bethaniam, et elevavit manus suas et benedixit eis. |
| 18 | Factumque est cum benedixit illis discessit ab eis, et ipsi reversi sunt in Ierusalem cum gaudio magno (Luc. XXIV). |
| 19 | Et in Actibus apostolorum ex praecepto Spiritus sancti Paulo et Barnabae ab apostolis manus imposita est in episcopatum, et sic missi sunt ad evangelizandum (Act. XIII). |
| 20 | Porro quod episcopus non ab uno, sed a cunctis provincialibus episcopis ordinatur, id propter haereses agnoscitur institutum, ne aliquid contra fidem Ecclesiae, unius tyrannica auctoritas moliretur. |
| 21 | Ideoque ab omnibus convenientibus instituitur ut non minus a tribus praesentibus, caeteris tamen consentientibus, testimonio litterarum. |
| 22 | Huic autem dum consecratur datur baculus, ut eius indicio subditam plebem vel regat vel corrigat, vel infirmitates infirmorum sustineat. |
| 23 | Datur et annulus, propter signum pontificalis honoris, vel signaculum secretorum. |
| 24 | Nam multa sunt quae ante carnalium minusque intelligentium sensus occultantes sacerdotes, quasi sub signaculo cadunt, ne indignis quibusque Dei sacramenta aperiantur. |