Hrabanus Maurus, De clericorum institutione, DE CLERICORUM INSTITUTIONE LIBER PRIMUS., CAPUT III. De tonsura clericorum.
| 1 | Tonsura ecclesiastici usus a Nazaraeis (ni fallor) exorta est, qui, prius crine servato, denuo post vitae magnae continentiam devotione completa caput radebant, et capillos in ignem sacrificii ponere iubebant, scilicet ut perfectionem devotionis suae Domino consecrarent. |
| 2 | Horum ergo exemplis usus ab apostolis introductus est, ut hi qui in divinis cultibus mancipati Domino consecrantur, quasi Nazaraei, id est, sancti Dei crine praeciso innovantur. |
| 3 | Hoc quippe Ezechieli prophetae iubetur, dicente Domino: Tu, fili hominis, sume tibi gladium acutum, et duces per caput tuum et barbam (Ezech. III); videlicet quia et ipse ex sacerdotali genere Deo in ministerio sanctificationis deserviebat. |
| 4 | Hoc et Nazaraeos illos Priscillam et Aquilam in Actibus apostolorum primos fecisse legimus, Paulum quoque apostolum, et quosdam discipulorum Christi, qui in huiusmodi cultu imitandi exstiterunt. |
| 5 | Est autem in clericis tonsura signum quoddam quod in corpore figuratur, sed in animo agitur: scilicet ut hoc signo vitia in religione resecentur, et criminibus carnis nostrae quasi crinibus exuamur, atque inde innovatis sensibus ut comis rudibus enitescamus, exspoliantes nos, iuxta apostolum, veterem hominem cum actibus eius, et induentes novum qui renovatur in agnitionem Dei (Col. III). |
| 6 | Quam renovationem in mente oportet fieri, sed in capite demonstrare, ubi ipsa mens noscitur habitare. |
| 7 | Quod vero detonso superius capite inferius circuli corona relinquitur, sacerdotium regnumque Ecclesiae in eis existimo figurari. |
| 8 | Tiara enim apud veteres constituebatur in capite sacerdotum. |
| 9 | Haec ex bysso confecta rotunda erat quasi sphaera media, et hoc significatur in parte capitis tonsa. |
| 10 | Corona autem aurea latitudo est circuli, quae regum capita cingit. |
| 11 | Utrumque itaque signum exprimitur in capite clericorum, ut impleatur etiam corporis quadam similitudine quod scriptum est Petro apostolo dicente: Vos estis genus electum, regale sacerdotium (I Petr. II). |
| 12 | Quaeritur autem cur modo (sicut apud antiquos Nazaraeos) non ante coma nutritur, et sic tondetur? Sed qui haec exquirunt, advertant quid sit inter illud propheticum velamentum, et hanc Evangelii revelationem, de qua dicit Apostolus: Cum transieris ad Christum, auferetur velamen (II Cor III). |
| 13 | Quid autem significabat velamen interpositum inter faciem Moysi et aspectum filiorum Israel, hoc significabat illis temporibus etiam coma sanctorum. |
| 14 | Nam et Apostolus comam pro velamento esse dicit. |
| 15 | Proinde iam non oportet ut velentur crinibus capita eorum qui Domino consecrantur, sed tantum ut revelentur, quia quod erat occultum in sacramento prophetiae, iam in Evangelio declaratum est. |
| 16 | Sunt quoque quidam doctorum, qui asserunt diversas ob causas Petrum apostolum hunc ritum primum sumpsisse primitus, ut formam et similitudinem Christi in capite gestaret, dum pro redemptione nostra crucis patibulum subditurus, a nefanda Iudaeorum gente acutis spinarum aculeis crudeliter coronaretur. |
| 17 | Deinde ut sacerdotes Veteris et Novi Testamenti in tonsura et habitu discernerentur. |
| 18 | Postremo ut idem Apostolus suique successores et sequipedes ridiculosum gannaturae ludibrium in populo Romano portarent, quia et horum barones hostes exercitus superatos sub corona vendere solebant. |
| 19 | Sed de his quid suscipiatur, lectoris iudicio derelinquimus. |
| 20 | Veniamus ergo nunc ad sacratissimos ordines clericorum, eorumque originem et gradus singulariter demonstremus. |