monumenta.ch > Hrabanus Maurus > CAPUT XXIX. De poenitentia. > CAPUT II. De tribus ordinibus Ecclesiae.
Hrabanus Maurus, De clericorum institutione, DE CLERICORUM INSTITUTIONE LIBER PRIMUS., , PRIMUM. De una Ecclesia Dei. <<<     >>> III. De tonsura clericorum.

Hrabanus Maurus, De clericorum institutione, DE CLERICORUM INSTITUTIONE LIBER PRIMUS., CAPUT II. De tribus ordinibus Ecclesiae.

1 Sunt tamen tres ordines in Ecclesia.
2 Conversantium, id est laicorum, monachorum et clericorum.
3 Quorum primus, id est laicus ordo, popularis interpretatur.
4 Laos λαὸς enim Graece, populus Latine dicitur.
5 Secundus est monachicus, id est singulariter conversans, hoc est, a saeculari conversatione remotus.
6 Monas μονὰς enim Graece singularitas dicitur, et monachus μοναχὸς singularis vel solitarius.
7 Tertius est ordo clericalis.
8 Cleros κλῆρος quippe Graece, sors vel haereditas dicitur.
9 Cleros autem vel clericos binc appellatos doctores nostri dicunt, quia Matthias sorte electus est, quem primum ab apostolis legimus ordinatum (Act. I), sic et eos quos illis temporibus Ecclesiarum principes ordinabant, sorte legebant.
10 Nam et haereditas Graece cleronomia κληρονομία appellatur, et haeres cleronomos.
11 Propterea ergo dicti sunt clerici, quia de sorte sunt Domini, vel quia Domini partem habent, sicut de eis scriptum est loquente Domino: Ego haereditas eorum (Ezech. XLIV).
12 Unde oportet ut qui Deum haereditate possident, absque ullo impedimento saeculi, Deo servire studeant, ut congrue illud Psalmistae dicere possint: Dominus pars haereditatis meae (Psal. XV).
13 Iste autem ordo praeponitur in Ecclesia, quia iure in sanctis deservit, et sacramenta populis dispensat.
14 Sicut enim in Veteri Testamento tribus Levi prae caeteris tribubus peculialiter a Domino electa est ad serviendum illi per diversa officia in tabernaculo, quod est Ecclesia praesens, ut serviant ei die ac nocte in templo sancto eius, ut sint populo in his quae ad Deum pertinent, ut offerant Deo dona et sacrificia pro sua et populi ignorantia, ut iudicent inter iustum et iniustum, et discernant inter sanctum et profanum, inter polutum et mundum, doceantque populum Dei omnia legitima eius et praecepta quae mandaverat ad eos.
Hrabanus Maurus HOME

bsb36060.17

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik