monumenta.ch > Hrabanus Maurus > qui ad sacrum ordinem accedere volunt. > 4. > 102. > CAPUT XX. De dialectica. > CAPUT VI. De modo legendi sacras Scripturas. > CAPUT PRIMUM. De officiis et orationibus canonicarum horarum. > CAPUT PRIMUM. De una Ecclesia Dei.
>>> Hrabanus Maurus, De clericorum institutione, DE CLERICORUM INSTITUTIONE LIBER PRIMUS., II. De tribus ordinibus Ecclesiae.

Hrabanus Maurus, De clericorum institutione, DE CLERICORUM INSTITUTIONE LIBER PRIMUS., CAPUT PRIMUM. De una Ecclesia Dei.

1 Ecclesia ergo Dei catholica, quae per totum orbem dilatata diffunditur, Christi nomine nobilitata glorificatur.
2 Omnis enim homo qui rectae fidei existit particeps, et sacro baptismate regeneratur, a Christo Christianus vocatur, et Dei patris atque Ecclesiae matris noscitur esse filius.
3 Ecclesia ἐκκλησία Graecum est, quod in Latinum vertitur convocatio sive conventus, eo quod omnes convocat ad se.
4 Catholica καθολικὸς autem dicitur, id est, universalis, quia in toto mundo una est Ecclesia Christi, quae et sponsa Christi, et corpus eius est.
Hrabanus Maurus HOME

bsb36060.8

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik