monumenta.ch > Hrabanus Maurus > AD FRATRES FULDENSES EPIGRAMMA EIUSDEM. > Epistola dedicatoria. Sanctae sorori Florentinae Isidorus. > Praefatio. > 1 > 6 > 9 > 8 > PRAEFATIO
Hrabanus Maurus, De clericorum institutione, AD FRATRES FULDENSES EPIGRAMMA EIUSDEM. <<<     >>> PRIMUM. De una Ecclesia Dei.

Hrabanus Maurus, De clericorum institutione, PRAEFATIO

1 Domino reverendissimo ac religiosissimo HEISTULPHO archiepiscopo RABANUS, minimus servorum Dei, aeternam in Christo optat salutem.
2 Cum te, sancte Pater, pro merito summae pietatis plurimi venerentur, et omnibus fidelibus causa magnae fidei et sanae doctrinae honorabilis atque amabilis existas, congruum esse iudicavi ut ego in quem plurimum tuorum beneficiorum contulisti, aliquod munusculum licet non condignum, tamen, ut credo, non ingratum tuae venerationi deferrem, nihil verens de pretio, quia animus in bonitate dives magis aestimat devotionem offerentis quam donum; et hac fiducia ausus sum partem laboris mei, quam in studio sacrae lectionis elaboravi, tibi, quem benignissimum atque aequissimum esse scio, vice muneris dirigere, a te qualiscunque sit reciperetur, ac tuo sacro iudicio probaretur, atque ad purum examinaretur.
3 Quaestionibus ergo diversis fratrum nostrorum, et maxime eorum qui in sacris ordinibus pollebant, respondere compellebar, qui me de officio suo et variis observationibus quae in Ecclesia Dei decentissime observantur, saepissime et interrogabant, et aliquibus eorum dictis, aliquibus vero scriptis, prout opportunitas loci ac temporis erat, secundum auctoritatem et stylum maiorum ad interrogata respondi, sed non in hoc satis eis facere potui, qui me instantissime postulabant, imo cogebant, ut omnia haec in unum volumen congererem, ut haberent quo aliquo modo inquisitionibus suis facerent satis, et in uno codice simul scriptum reperirent, quod antea non simul, sed speciatim singuli prout interrogabant, in foliis scripta haberent.
4 Quibus consensi, et quod rogabant feci quantum potui.
5 Nam de hoc tres libros edidi.
6 Quorum primus de ecclesiasticis ordinibus, et de veste sacerdotali continetur.
7 Item de quatuor charismatibus Ecclesiae, id est, baptismo, et chrismate, corpore et sanguine Domini, et de officio missae secundum morem Romanae Ecclesiae.
8 Secundus autem liber continet de officio canonicarum horarum, et de ieiunio, et de confessione ac poenitentia, de legitimis quoque ieiuniis, et festivitatibus variis, de lectionibus et cantico ecclesiastico, de fide catholica, et e contrario de variis haeresibus.
9 Tertius vero liber edocet quomodo omnia quae in divinis libris scripta sunt, investiganda sunt atque discenda, nec non et ea quae in gentilium studiis et artibus ecclesiastico viro scrutari utilia sunt.
10 Novissime vero liber ipse exponit quomodo oportet eos qui docendi officium gerunt diversos auditores diversis allocutionibus admonere, et in doctrina ecclesiastica fideliter erudire.
11 Et quia haec omnia quae diximus ad clericorum officium maxime pertinent, qui locum regiminis in Ecclesia tenent, et de universis legitimis Dei populum instruere debent, placuit ipsos libros de Institutione clericorum nuncupari, id est, cum qua se vel sibi subditos ad servitium divinum instruere debent.
12 Proinde obsecro te, sancte Pater, ut oblatum tibi opus suscipias, ac pie relegens, diligenter illud examines, et ita quae in eo rationabiliter inveneris dictata, ei hoc tribuas a quo est ratio creata; si qua vero inconsiderate repereris prolata, tuo studio citius reddas illa emendata.
13 Tuo enim magisterio semper me libens subdam, a quo recordor me accepisse dignitatem ecclesiasticam.
14 Confido tamen omnipotentis Dei gratiae, quod fidem et sensum catholicum in omnibus tenuerim, nec per me quasi ex me ea protuli, sed auctoritati innitens maiorum, per omnia illorum vestigia sum secutus.
15 Cyprianum dico atque Hilarium, Ambrosium, Hieronymum, Augustinum, Gregorium, Ioannem, Damasum, Cassiodorum, et caeteros nonnullos, quorum dicta alicubi in ipso opere ita ut ab eis scripta sunt per convenientiam posui, alicubi quoque eorum sensum meis verbis propter brevitatem operis strictim enuntiavi.
16 Interdum vero ubi necesse fuit, secundum exemplar eorum quaedam sensu meo protuli.
17 In omnibus tamen, ni fallor, catholicam imitatus sum veritatem, a qua (si Dominus adiuverit) non patior ullo modo divelli, quam et te prae omnibus habere atque amare confido; et ideo tua suffragia supplex peto, ut ipsa Veritas omnium creatrix atque gubernatrix, licet non meis meritis, tamen propter tuam sacratissimam orationem me in se sine ullo devio erroris in aeternum conservare dignetur.
18 Beatitudinem tuam opto semper bene valere in omnibus, sancte Pater, memorem nostri.
Hrabanus Maurus HOME

bsb36060.17

Hrabanus Maurus, De clericorum institutione, AD FRATRES FULDENSES EPIGRAMMA EIUSDEM. <<<     >>> PRIMUM. De una Ecclesia Dei.
monumenta.ch > Hrabanus Maurus > AD FRATRES FULDENSES EPIGRAMMA EIUSDEM. > Epistola dedicatoria. Sanctae sorori Florentinae Isidorus. > Praefatio. > 1 > 6 > 9 > 8 > PRAEFATIO

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik