| 1 | Cernite quid voluit, fratres, sententia legis, Quae mandat rite noscere verba Dei. |
| 2 | Aures quisquis habet, hic audiat, inquit, apertas, Quid dicat sanctus Spiritus Ecclesiis. |
| 3 | Cui Psalmista pari concordat grammate plebem In legem Domini cernere rite iubens. |
| 4 | Sic quoque nos semper oculis atque auribus est fas Intentis. |
| 5 | fratres. |
| 6 | discere verba Dei. |
| 7 | Quid mandet dictis, quid factis indicet ipsis, Quae codex geminis continet ille suis. |
| 8 | Quid celebrando piis signet charissima Christi Sponsa sacramentis, et studiis variis. |
| 9 | Namque poposcistis haec vobis reddere scriptis, Exhibui parvis haec tribus ipse libris. |
| 10 | Quid cultura venit, gradibus quid nuntiet almis, Quid prece, quid festis sancta Dei Ecclesia. |
| 11 | Dogmata quae cunctis pia discere quaeve docere, Condecet ordinibus mystica dicta Dei. |
| 12 | Si licet haec tota non possum carpere scriptis, Plurima complexus hic tamen arte dedi. |
| 13 | Haec ego peccator Rabanus dona tonantis, Vobiscum capiens nunc pia participo. |
| 14 | Supplex vos posco, testans per sceptra Tonantis, Me ut commendetis vos precibus Domino. |
| 15 | Quatenus ipse pius concedat dona salutis, Vobiscum mihimet regna beata poli. |
| 16 | Christus dux vester, Christus rex, Christus amator. |
| 17 | Semper vos salvet summus in arce Deus. |