monumenta.ch > Isidorus > 10 > 13 > 75 > 39 > > 16 > 46 > 18 > 5 > 3 > 66 > 17 > 22 > 50 > 14 > 32 > 94 > 12 > 25 > 56 > 3 > 67 > 10 > 10 > 32 > 24 > 33 > 16 > 28 > 42 > 13 > 28 > 23 > 4 > 32 > 31 > 60 > 33 > 22 > 62 > 2 > 51 > 3 > 33 > 14 > 37 > 41 > 16 > 15 > 26 > 2 > 30 > 3 > 8 > 39 > 12 > 55 > 70 > 13 > 16 > 44 > 15 > 31 > 10 > 19 > 16 > 43 > 10 > 58 > 18 > 14 > 39 > 10 > 78 > 26 > 40 > 36 > 3 > 54 > 3 > 10 > 38 > 19 > 16 > 16 > 81 > 51 > > 3 > 18 > 2 > 1 > 52 > 2 > 21 > 10 > 2 > 68 > 18 > 38 > 61 > 88 > 11 > 69 > 22 > 1 > 16
Hrabanus Maurus, De Universo, 22, XV. De instrumentis hortorum. <<<    

Hrabanus Maurus, De Universo, 22, CAPUT XVI. De instrumentis equorum.

1 Phalerae ornamenta equorum sunt, et est Graecus sermo. Frena dicta, quod equos fremere cogant, vel quod haec equi frendant, id est, imprimant dentibus et obmordeant. Unde et nefrendes dicti, adhuc lactentes porculi, quod nondum aliquid frendant, id est, comminuant dentibus. Hinc et faba fresa, quae molita est. Lupata sunt freni asperrimi.
2 Dicti autem lupata a lupinis dentibus, qui inaequales sunt, unde etiam eorum morsus vehementer obest cani. Capistra a capite iumentorum dicta. Sella a sedendo, quasi sedda. Antella, quasi ante sellam: sicut et postella post sellam. Cingulum hominum generis neutri: nam animalium generis feminini est. Dicimus enim has cingulas. Sagma, quae corrupte vulgo dicitur sauma vel salma, a stratu sagorum vocata.
3 Unde et caballus sagmarius, mula sagmaria dicitur. Capulum funis a capiendo: quod eo indomita iumenta comprehendantur. Calcaria dicta, quia in calce hominis ligantur, id est, in pedum posteriori parte ad stimulandos equos in quibus aut pugnandum est aut currendum, propter pigritiam animalium aut timorem.
4 Nam et ex timore vel a stigo stimuli nuncupantur. Strigiles a tergendo, eo quod his equi terguntur. Character est ferrum candens et ignitum, quo notae pecoribus inuruntur. Character autem Graece, Latine forma dicitur. Cauterium quasi cauturium: quia urat, et provida sit in eo severaque cautio, ut dum videtur, cuius sit, avaritia refrenetur: quod interdum pro signo, interdum pro cura adhibetur, ut vis morbi ignis ardore siccetur.
5 Habenas ab habendo dictas, quod his equos habeamus, hoc est, teneamus: unde et equi habiles dicti: haec et retinacula a retinendo. Lora . . . . In his ergo speciebus disciplina designatur insolentium et brutorum hominum: unde Psalmista ait: Nolite fieri sicut equus et mulus, quibus non est intellectus: in camo et freno maxillas eorum constringe, qui non approximant ad te [Psal. XXXI]. Hinc iam generaliter genus humanum commonet ne vagis subdatur erroribus.
6 Scrutemur quare istae comparationes sint positae. Equus sine discretione sessoris fertur arbitrio, et a quocunque fuerit ascensus, excurrit. Mulus autem patienter accipit sarcinas, quibus fuerit oneratus: et ad hoc utrique intellectum non habent: quia nec ille eligit, cui obediat: nec iste, quibus oneribus ingravetur, intelligit. Prohibet ergo huiuscemodi homines diabolicis fraudibus insideri, et vitiorum oneribus praegravari, ne male obediendo superbiae magis partibus addicantur.
7 Verum istis talibus quid dicitur esse faciendum? scilicet quod animalibus imprudentibus. His enim comparationibus stultos homines veritati subdit invitos. Nam quod ait, in freno, ad equum pertinet. Frenum enim a fero retinendo dictum est: ferum quippe antiqui caballum dixerunt: in camo, ad mulum respicit. Ergo haec animalia supradicta cohibent ista retinacula, ut ad arbitrium iubentis incedant, ne suis voluntatibus efferantur.
8 Maxillae vero adminicula sunt animalium, quibus esca manditur, ut corporis vitae procuretur. Ipsas ergo maxillas per figuram allegoricam dicit inobedientibus debere constringi, id est, copias victuales parcius dari, ut ieiuniorum necessitate conclusi, Creatoris subdantur imperio. Allegoria est enim, sicut saepe dictum est, quando aliud dicitur, et aliud significatur.
9 Et quoniam diximus, in hac parte Dominum Christum loqui: constringe scilicet dicitur Patri: sanctae tamen Trinitatis unum velle, una potestas, una cooperatio est.
Hrabanus Maurus HOME