| 1 | Rota, quod quasi ruat: est enim machina de qua e flumine aqua extrahitur. Lucretius: In fluvios versare rotas atque haustra videmus. Haustra autem, id est rota, ab hauriendo aquas dicta. Girgillus, quod in gyrum vertatur: est enim lignum in transversa pertica mobile, ex quo funis cum situla vel utre in puteum demittitur hauriendae aquae causa. Rota enim cursum vitae significat. |
| 2 | Unde est illud in Ecclesiaste: Antequam rumpatur funiculus argenteus, et recurrat vitta aurea, et conteratur super fontem hydria, et confringatur rota super lacum, et revertatur pulvis super terram suam [Eccle. XII]. Quoniam enim hydria, quae conteritur, cessat haurire: et rota, per quam de lacu et puteo aquae levantur, si fuerit confracta, aquae usus intercipitur: ita et cum funiculus argenti fuerit interruptus, et animae rivus recurrerit ad fontes, interibit homo. |