Hrabanus Maurus, De Universo, 22, CAPUT XIV. De instrumentis rusticis
| 1 | Aratrum ab arando terram vocatum, quasi araterrium. Vomer dictus, quod vi humum eruat, seu ab evomendo terram. De quo Lucretius: Uncus aratri Ferreus occulte decrescit vomer in arvis. Sumitque per detrimenta fulgorem. Ligones, quod terram levent, quasi levones. Aratrum enim mystice significat opus praedicationis evangelicae, in quo cultus agri Dominici exercetur, ita ut vomere verbi divini exstirpentur vitia simui, et eradicentur noxia desideria, sicque praeparetur terra cordium humanorum ad accipienda semina virtutum. |
| 2 | Sed studiosus quisque, aratrum spiritale tenens, ad anteriora attendere debet, ut faciat sulcum rectum, et non avertatur tramite veritatis. Unde Dominus ait in Evangelio: Nemo mittens manum suam in aratrum, et respiciens retro, aptus est regno Dei [Luc. IX]. Vomeres enim et ligones exercitia praedicationum sunt, unde propheta de doctoribus ait: Conflabunt gladios suos in vomeres, et lanceas suas in falces [Isa. II]. Similiter et sarculus idem significat, ut supra in Isaia: Omnes, inquit, montes qui in sarculo sarrientur [Isa. VII]. Arare enim, ut diximus, vel fodere, praedicationis est opus exercere. Unde agricultor dicit in Evangelio: Domine, dimitte illam et hoc anno, usque dum fodiam circa illam, et mittam stercora [Luc. XIII]. Et in Deuteronomio scriptum est: Non arabis in bove simul et asino [Deut. XXII]. Huic loco sententia illa de libro Iob congruit: Boves arabant, et asinae pascebantur [Iob. I]. Nomen ergo stercoris plures significationes habet. |
| 3 | Nam stercus sunt sacrificia Iudaeorum. Unde in Isaia scriptum est: Facta sunt morticina eorum sicut stercus in medio platearum [Isa. V]. Item stercus recordatio peccatorum, delinquentibus ad radicem cordis apposita. Hinc dicitur in Evangelio: Usque dum fodiam circa illam, et mittam stercora [Luc. XIII]. Stercus, peccati luxuria, de quo legitur: Computruerunt iumenta in stercore suo [Ioel. I]. Stercus hominis, odor deterrimus peccatorum: siquidem omne peccatum fetens est; hinc est ad Ezechielem: Et stercus, quod egredietur de homine, operies in oculis eorum [Ezech. IV]. Cultelli a cultura dicti eo quod ex ipsis putationem veteres in arbores et vites faciebant, priusquam falces essent repertae. |
| 4 | Falx est, qua arbores putantur et vites. Dictae autem falces, quod his primum milites herbam filicem solebant abscindere, unde est illud: Pax me certa ducis placidos curvavit in usus. Agricolae nunc sum, militis ante fui. Falcastrum a similitudine falcis vocatum, est autem ferramentum curvum cum manubrio longo, ad densitatem veprium succidendam. |
| 5 | Hi et runcones dicti, quibus vepres secantur, a runcando dicti. Falces enim praedicationes sunt sanctorum superflua auferentes, et, quae necessaria sunt, relinquentes. Item falces succisio est carnis per mortem, vel ipsa Divinitas circumplectens omnia, atque diiudicans; unde scriptum est in Ioel: Mitte falces, et vindemia vineam terrae [Ioel. III]. Et in Apocalypsi: Et habebat in manu sua falcem acutam [Apoc. XIV]. Ventilabrum enim significat examen iustitiae: unde in Evangelio de eo legitur: Cuius ventilabrum in manu sua, et permundabit aream suam, et congregabit triticum in horreum, paleas autem comburet igni inexstinguibili [Matth. III]. Area Ecclesia in Evangelio: Et permundabit aream suam [Ibid.]. Item area praesentem mundum, de quo legitur in propheta: Filia Babylonis area triturae meae [Ier. LI]. Acervi, collectio fidelium ad aream Ecclesiae, sive sanctorum praedicatio perfecta; sicut in Iob de haereticis dicitur: Inter acervos eorum meridiati sunt [Iob. XXIV]. Triticum, sancti vel electi in Evangelio: Et congregabit triticum in horreum [Matth. III]. Frumentum corpus Christi, vel evangelicus sermo in psalmo: Cibavit eos ex adipe frumenti [Psal. LXXX]. Granum frumenti, Christus in Evangelio: Nisi granum frumenti cadens in terram mortuum fuerit, ipsum solum manet [Ioan. XII]. Frumentum, praedicationis sermo in Salomone: Qui abscondunt frumenta, maledicentur in populis [Prov. XI]. Horreum regnum coelorum in Evangelio: Congregabit triticum in horreum suum [Matth. III]. Prelum, trabes quo uva calcata premitur, a premendo vocatum, quasi pressorium. Prelum, quo premitur oleum. |
| 6 | Lacus, quo liquatum profluat, et quo ab uvis vel olivis torquendo oleum vinumque exigitur. |