monumenta.ch > Isidorus > 10 > 13
Hrabanus Maurus, De Universo, 22, XII. De vehiculis. <<<     >>> XIV. De instrumentis rusticis

Hrabanus Maurus, De Universo, 22, CAPUT XIII. De reliquis, quae in usu habentur.

1 Baculus a Baccho repertore vitis fertur inventus, quo homines moti vino niterentur: sicut autem a Baccho baculus, ita a baculo bacillum per diminutionem. Baculus autem sustentationem imbecillitatis humanae significat. Unde propheta ad Dominum ait: Virga tua, et baculus tuus, illa me consolata sunt. [Psal. XXII]. Virga enim pertinet adiustitiam et fortitudinem Domini salvatoris, sicut in psalmo dicitur: Virga aequitatis, virga regni tui [Ps. XLIV]. Baculus ad adiutorium humanum respicit, quo et pes caute defigitur, et totum corpus in sude superincumbentium sustinetur.
2 Hoc usi sunt patriarchae, ut dicit Iacob: In baculo meo transivi Iordanem istum [Gen. XXXII]. Item in Exodo ait Dominus filiis Israel: Renes vestros accingetis, et tenentes baculos in manibus comedetis festinantes [Exod. XII]. Vectes dicti, quod manibus vectentur, unde ostia saxaque evelluntur. Vectes enim aliquando significant sanctos doctores, quibus iuxta constitutionem divinam vehebatur arca Ecclesiae, sive mensa Domini, ut in Exodo scriptum est.
3 Item vectes aliquando significant claustra fortia inferni, sive peccatores, quos Dominus legitur confregisse, iuxta illud: Portas aeneas contrivit, et vectes ferreos confregit. [Psal. CVI]. Portae sunt aeneae, hominum consuetudines vitiosae, quae nos ita in peccatorum atriis recludunt, ut exeundi nequeant praebere licentiam. Vectes autem ferreos spiritus immundos non improbe videmur accipere, qui illas ianuas peccatorum, ne circumdato exire liceat, observare noscuntur.
4 Scalae sunt sanctorum profectus, ut in Genesi legitur: Viditque Iacob in somniis scalam stantem super terram, et cacumen illius tangens coelum [Gen. XXVIII]. Scopae curae sunt superstitiosae per vanam gloriam, ut est illud evangelicum: Et veniens invenit domum vacantem, scopis mundatam et ornatam [Luc. XI]. Et in aliam partem, ut in Isaia: Et scopabo eum scopa, terens [Isa. XIV], id est, satisfactione poenitentiae.
5 Forfices secundum etymologiam si a filo dicuntur, f ponitur, ut forfices, quae sunt sartorum: si a pilo, p ut forpices, quae sunt tonsorum, si ab accipiendo, c ut forcipes, eo quod formum capiunt, quae sunt fabrorum. Formum enim dixerunt antiqui calidum: unde et formosus. Novacula est in quadam subtilitate tensum latius ferrum radendis pilis acutissimum praeparatum, quod licet barbae segetem metat impressum, corporis tamen substantiam relinquit illaesam.
6 In novacula quoque fraus et dolus Antichristi exprimitur. Unde in psalmo scriptum est: Iniustitiam cogitavit lingua tua, sicut novacula acuta, fecisti dolum [Psal. LI]. Convenienter ergo saevissimi hominis dolum acutae novaculae comparavit, quia sicut illa hominem non laedit, ita nec iste animam iusti sub quavis afflictione percellit. Potest enim radere omnia, quae sunt forinsecus attributa, quasi pilos: sed animae interna tunc magis efficit pulchriora, quando ei nititur auferre mundana.
7 Clavis dicta, quod claudat et aperiat. Catenatum, quod capiendo teneat. Clavis enim mystice adapertionem spiritalis sensus significat. Unde Dominus in Evangelio ad legisperitos ait: Accepistis clavem scientiae, et ipsi non introistis, et eos, qui intrabant, prohibuistis [Luc. XI]. Et ita clavis iustitiae, misericordiae, pietatisque virtutes designat in Evangelio, ubi Dominus Petro ait: Tibi dabo claves regni coelorum [Matth. XVI]. Item claves, acutae sanctorum praedicationes corda hominum transfigentes, ut in Salomone: Verba sapientium, ut stimuli, et quasi clavi in altum defixi [Eccle. XII]. Clavis enim, ut diximus, apertionem sanctarum Scripturarum, vel potestatem ligandi atque solvendi, seu ius introducendi ad vitam, sive deiiciendi ad mortem, sicut per Isaiam de Salvatore dicitur: Dabo clavem domus David super humeros eius, et aperiet, et non est qui claudat [Isa. XXII]. Et in Apocalypsi: Habeo claves mortis et inferni [Apoc. I]. Horologia, quod ibi horas legamus, id est, colligamus. Est enim in solariis positum, ubi a clavo per lineas currit umbra, ut quamcunque diei horam ostendat.
Hrabanus Maurus HOME