Hrabanus Maurus, De Universo, 22, CAPUT XII. De vehiculis.
| 1 | Carrum a cardine rotarum dictum, unde et currus dicti, quod rotas habere videntur. Rota autem dicta, quod ruat, et rotundum a rota vocatum. Rheda genus vehiculi quatuor rotarum: has antiqui retas dicebant, propter quod haberent rotas. Carpentum pompaticum vehiculi genus, quasi carrum pompaticum. Plaustrum vehiculum duarum rotarum, quibus onera deferuntur: et dictum plaustrum, quia volvitur: quasi diceres pilastrum. |
| 2 | Rota autem mystice significat aut orbem, aut vitam humanam, aut volubilitatem animae, aut instabilitatem humanae mentis. Nam in psalmo scriptum est: Vox tonitrui tui in rota [Psal. LXXVI]. In rota ergo, id est, in mundo vox tonitrui eius egressa est, quando praedicatores Christi circulum totius orbis verbis intonantibus impleverunt. |
| 3 | In Ezechiele autem multipliciter de rotis disputatum est, ubi legitur [Ezech. I, X], quod apparuisset iuxta animalia rota una super terram, et post modum de quatuor rotis narrat, quarum aspectus erat et opera, quasi sit rota in medio rotae. Si quis rotam cursumque considerat tempore, videbit mundum esse completum sermone apostolico. Rota quoque in rota vel duorum iunctura Testamentorum est, quod indicat scala Iacob [Gen. XXVIII] et forceps Isaiae [Isa. VI], et gladius bis acutus, vel Evangelica sibi cohaerentia, quorum cursus et statura tendit ad coelum [Apoc. I]. De plaustris in Genesi scriptum est [Gen. XLV], quod miserit Pharao per Ioseph plaustrum ad subvehendum senem Iacob et parvulos eius: in quo signatur solatia opportuna praebuisse doctores infirmis auditoribus, quo facilius possint iter praesentis vitae transire. |
| 4 | Item in Amos propheta legitur Dominum dixisse: Ecce ego stridebo super vos, sicut stridet plaustrum onustum feno, et peribit fuga a veloce, etc. [Amos, II]. Ubi demonstratur, Dominum conqueri se gravatum esse sceleribus Iudaeorum, pro quibus eis velocem induxit vindictam. Item rotae circuitus, vitae praesentis labor in Salomone: Et confringatur rota super cisternam, et rursum pones eos ut rotam [Eccle. XII]. |