monumenta.ch > Isidorus > 36 > 17 > 19 > 15 > 11 > 5 > 1 > 11 > 12 > 38 > 18 > 32 > 78 > 16 > 13 > 11 > 52 > 4 > 17 > 5 > 12 > 14 > 59 > 15 > 2 > 5 > 13 > 31 > 20 > 68 > 19 > 4 > 12 > 17 > 11
Hrabanus Maurus, De Universo, 22, X. De vasis luminariorum. <<<     >>> XII. De vehiculis.

Hrabanus Maurus, De Universo, 22, CAPUT XI. De lectis et sellis.

1 Lecticae a lectis herbis vocatae. Stratus a sternendo dictus, quasi storiatus. In his solis antiqui ad dormiendum accubabant, nondum laneis stramentis repertis. Storia, quod sit terra strata. Cama est brevis et circa terram: Graeci enim camai breve dicunt. De lectis et stratu Propheta in Psalterio ait: Lavabo per singulas noctes lectum meum, lacrymis meis stratum meum rigabo [Psal. VI]. Si hoc ad litteram velis accipere, merito quidem lectum, quem noctibus polluerat, lacrymis abluebat: sed occurrit possibilitas ut tanta fuisset copia lacrymarum, quae non solum faciem, sed et lectum lavisse diceretur. Quapropter melius lectum delectationem corporis intelligamus, in qua, velut in cubili nostro marcescenti voluptati renitimur, quam potest homo lacrymis quamvis paucis lavare, si eum contingat coelesti inspiratione deflere.
2 Cubile est cubandi locus. Grabatum Graecum est. Baiunola est lectus qui in itinere baiulatur, a baiulando, id est deportando. De cubili autem ita in psalterio scriptum est: In cubilibus vestris compungimini [Psal. IV]. Ferarum domicilium proprie cubile dicitur a cubando. Ferocium ergo cogitationes apte dixit cubilia: quamvis interdum et in bono abusive legatur assumptum, ut est de sanctis: Laetabuntur in cubilibus suis [Psal. CXLIX]. Nam quod dicit, in cubilibus vestris compungimini, significat, poenitentiam agite.
3 Nam compunctione quadam animarum fit optata conversio: ac si diceret: Deserite pravas cogitationes vestras, antequam scelera perpetretis. Grabatum enim significat sufferentiam charitatis fraternae. Unde scriptum est in Evangelio, quod Dominus dixerit paralytico a se sanato: Surge, tolle grabatum tuum, et ambula [Matth. IX], id est, relinque peccata pristina, necessitatibus fratrum succurre: et in universis quae agis, vide, ne in hoc saeculo mentem figas, sed ad videndam faciem tui festines Redemptoris: surge, bona operando: porta grabatum tuum, diligendo proximum: et ambula, exspectando beatam spem et adventum gloriae magni Dei.
4 Nam iuxta allegoriam lectus aut requiem significat in Christo, aut contemplativam vitam, aut infirmitatem corpoream, aut vitam opulentam, aut haereticorum deceptionem, aut tribulationem vitae futurae. Lectus enim Ecclesiae requies est in Christo, ut est illud in Cantico canticorum: Ecce lectum Salomonis sexaginta fortes ambiunt [Cant. III]. Item lectus requies spiritalis, hoc est, vita contemplativa in Salomone: In lectulo meo per noctem quaesivi, quem desiderat anima mea [Ibid.]. Et in Evangelio: Tunc duo erunt in lecto, unus assumetur, et unus relinquetur [Luc. XVII]. Rursum lectus, hominis corpus, vel infirmitas carnis in psalmo: Dominus opem ferat illi super lectum doloris eius [Psal. XL]. Et alibi: Lavabo per singulas noctes lectum meum [Psal. VI]. Lectus vita opulenta: sicut in Amos pro divitibus huius saeculi dicitur: Qui dormitis in lectis eburneis [Amos VI]. Lectus in Ecclesia haereticorum deceptio, de quo in Salomone scriptum est: Intexui lectum meum funibus [Prov. VII], hoc est, vinculis peccatorum. Lectus tribulatio vitae futurae.
5 Hinc dicitur in Apocalypsi: Ecce mitto illam in lectum: et qui moechatur cum ea, in magna tribulatione erunt [Apoc. II]. Pulvinar lectus divitum est: inde et pulvillus. Pulvillus enim significat deceptionem adulatorum; unde scriptum est in propheta: Vae vobis, qui consuistis pulvillos sub omni cubitu manus, et cervicalia ad animas diripiendas [Ezech. XIII]. Sponda autem exterior pars lecti, pluteus interior.
6 Geniales lecti proprie sunt, qui sternuntur puellis nubentibus: dicti autem a gene randis liberis. Cunabula sunt lectuli, in quibus infantes iacere consueverunt, dicta, quod partui adhibeantur, quasi cynabula. Nam cuein est Graece eniti: haec saepe abusive pro infantum nutrimento ponuntur. Feretrum dicitur eo quod in eo mortui deferantur.
7 Quod et iam mystice significat adulatorum favores, vel malas consuetudines hominum, in quibus peccatis mortui iacere desiderant: unde cum Dominus voluit suscitare mortuum, iussit stare feretrum: quia vetuit adulationum decipulis in peccatis diutius morari. Scamna sunt, quae lectis altioribus apponuntur, dicta a scandendo: hinc et scabella lectis parvis vel sellis ad ascensum apponuntur. Scabellum autem et suppedaneum dicitur. Nam Graeci upopodion dicunt, Latini scabellum, alii suppedaneum, quod sub pedibus sit.
8 Scabellum humiliatorum subiectionem significat, ut est in psalmo: Donec ponam inimicos tuos scabellum pedum tuorum [Psal. CIX]. Sedes dicta, quoniam apud veteres Romanos non erat usus accumbendi, unde et consedere dicebantur: propterea (ut ait Varro de Vita populi Romani) viri discumbere coeperunt, mulieres sedere: quia turpis visus in muliere accubitus. Sedes autem mystice significat habitum regnantis sive iudicantis.
9 Unde dicitur in psalmo: Sedes tua in saeculum saeculi [Psal. XLIV]: et iterum: Sedes, inquit, super thronum, qui iudicas aequitatem [Psal. IX]. Et in Evangelio Dominus apostolis ait: sedebitis super sedes, iudicantes duodecim tribus Israel [Matth. XIX]. Cathedrae enim sedes doctorum sunt, et significant mystice docendi potestatem, aut doctrinam legis Moysi, sive etiam haereticorum doctri nam.
10 Nam cathedra doctrina vel potestas est in psalterio: Cathedra seniorum laudet eum [Psal. CVI]. Cathedra doctrina legis Moysi in Evangelio: Super cathedram Moysi sederunt scribae et sacerdotes et Pharisaei [Matth. XXIII]. Cathedra haereticorum doctrina, ut in psalmo: Et in cathedra pestilentiae non sedit [Psal. I]. Sedere enim docere est. Solium, in quo reges sedent propter cautelam corporis sui, secundum quosdam a solidite dictum quasi sodium. Secundum alios per antistichon, quasi sodium, a sedendo: unde et sella, quasi seda, dicta est, et subsellia, quasi subsedia.
11 Solium enim in Scripturis sacris regnantis habitum et divinae maiestatis excellentiam signat. Unde Dominus in Isaia et in Michea legitur sedisse super solium excelsum et elevatum [Isa. VI]. Filius enim Dei Dominus noster Iesus Christus hac sententia in regnantis habitu demonstratur, qui regnat in aeternum, et sedet super sedem sanctam suam.
12 Tripodes scam nelli sunt, habentes tres pedes: sed et candelabra tripoda sunt, quia similiter tres habent pedes.
Hrabanus Maurus HOME



Hrabanus Maurus, De Universo, 22, X. De vasis luminariorum. <<<     >>> XII. De vehiculis.
monumenta.ch > Isidorus > 36 > 17 > 19 > 15 > 11 > 5 > 1 > 11 > 12 > 38 > 18 > 32 > 78 > 16 > 13 > 11 > 52 > 4 > 17 > 5 > 12 > 14 > 59 > 15 > 2 > 5 > 13 > 31 > 20 > 68 > 19 > 4 > 12 > 17 > 11