Hrabanus Maurus, De Universo, 22, CAPUT X. De vasis luminariorum.
| 1 | Focum antiqui appellarunt ignem; fos enim Graece, Latine ignis est, unde et iuxta philosophos quosdam cuncta procreantur, et revera sine calore nihil nascitur: adeo ut de septentrione a poeta dicatur: Sterili non quidquam frigore gignant. Varro autem focos ait dictos, quod foveant ignes. Nam ignis ipsa flamma est. |
| 2 | Quidquid autem ignem fovet, focus vocatur, sive ara, sive aliud, in quo ignis fovetur. Lucerna a lychno dicta est. Unde et brevis est lu, ut Persius: Dispositae pinguem nebulam vomuere lucernae. Si enim a luce diceretur, non staret versus. Lychnus autem quasi lucinius: est enim cicendela lucernae. |
| 3 | Lucerna Ecclesiae fides est, vel opera iustitiae. Unde in Salomone scriptum est: Propterea non exstinguetur lucerna eius per totam noctem [Prov. XXXI]. Item lucerna significat propheticum sermonem vel praedicatores divinae legis. Unde Propheta ait in psalmo: Lucerna pedibus meis verbum tuum, Domine [Ps. CXVIII]. Et in Evangelio de Ioanne Baptista scriptum est: Ille erat lucerna ardens et lucens [Ioan. V]. Candelabrum a candelis dictum, quasi candelaferum, quod candelam fert. Candelabrum autem mystice corpus Domini, vel sanctam Ecclesiam, aut divinam Scripturam significat. Unde in Zacharia legitur: Vidi a dextris altaris candelabra duo argentea [Zach. IV]. Nam septem lucernae candelabro superpositae (ut in Exodo legitur) septiformis Ecclesiae sacramentum et septem dona Spiritus sancti significant. |
| 4 | Cereus per derivationem a cera nomen habet, ex qua formatur, de quo dicitur: Hic tibi nocturnos praestabo cereus ignes: Subducta luce, altera lux tibi sum. Cereus autem, qui ad illuminandas tenebras noctis accenditur, significat doctrinam fidelis praedicatoris, quae illuminat animas verbo Dei credentes et obedientes. Item de cera in psalmo scriptum est: Sicut fluit cera a facie ignis, sic peribunt peccatores a facie Dei, et iusti epulentur [Psal. LXVII]. Quoniam in iudicio Dei a facie ipsius sic dispereunt peccatores, quemadmodum cera proximo igne consumitur. |
| 5 | Lacunaria pendentia sunt lumina quasi lucanaria, id est, in aere lucentia. Funalia dicuntur, quae intra ceram sunt, dicta a funibus, quos ante usum papyri cera circumdatos habuere maiores: unde et funera dicuntur. Lampas flamma est in vertice lucens, dicta quod labentis motum ostendere videatur. De lampadibus autem in Evangelio legitur [Matth. XXV], quod quinque virgines prudentes lampades suas cum oleo habuerunt: quia electi in cordibus suis oleum misericordiae et charitatis tenent, quod fatuae virgines non habent. |
| 6 | Unde, intrantibus prudentibus ad nuptias, fatuae repelluntur: et eorum opera, quae clara hominibus foris apparuerunt, in adventu iudicis intus obscurantur, et a Deo retributionem non invenerunt, quia pro eis receperunt ab hominibus laudes, quas amaverunt. Item lampades significant sanctorum corda splendida, et scientiae lumine semper fulgida, ut in Canticis canticorum: Lampades eius, lampades ignis atque flammarum [Cant. VIII]. Item alibi legitur: Lampas contempta apud cogitationes divitum [Iob. XII]; quod significat doctores esse contemptos in cordibus superborum. Fax dicta, quod foccos faciat: cuius diminutivum, facula. |
| 7 | Laterna inde vocata, quod lucem interius habeat clausam. Fit enim ex vitro, recluso intus lumine, ut venti flatus adire non possit, et ad praebendum lumen facile ubique circumferatur. Pyra est, quae in modum arae ex lignis construi solet, ut ardeat. Pur enim ignis dicitur. Sed pyra est lignorum congeries, cum nondum ardet: rogus est, cum ardere coeperit: bustum vero iam exustum vocatur. |
| 8 | Pharus est turris maxima, quam Graeci ac Latini a communi ipsius rei usu pharum appellaverunt eo quod flammarum indicio longe a navigantibus videatur: sicut supra diximus: qualem Ptolomaeus iuxta Alexandriam construxisse octingentis talentis traditur. Usus eius est, nocturno navium cursui ignes ostendere ad pronuntianda vada portusque introitus, ne decepti tenebris navigantes in scopulos incidant. |
| 9 | Nam Alexandria fallacibus vadis insidiosos accessus habet. Hinc ergo in portibus machinas ad praelucendi ministerium fabricatas pharos dicunt. Nam phos lux, oros visio dicitur: unde et lucifer Graece phosphoros appellatur. |