monumenta.ch > Plautus > 3 > 29 > 2 > 35 > 9 > 6 > 14 > 58 > 6 > 1 > 24 > 31 > 19 > 39 > 15 > 26 > 18 > 14 > 1 > 20 > 20 > 10 > 6 > 19 > 54 > 9 > 20 > 9 > 7 > 20 > 9 > 6 > 2 > 2 > 6 > 9 > 16 > 10 > 9 > 3 > 6 > 2 > 8 > 18 > 15 > 16 > 29 > 10 > 4 > 9 > 15 > 2 > 22 > 8 > 38 > 61 > 8 > 4 > 1 > 9
Hrabanus Maurus, De Universo, 22, VIII. De vasis repositoriis. <<<     >>> X. De vasis luminariorum.

Hrabanus Maurus, De Universo, 22, CAPUT IX. De canistro.

1 Canistrum fissis cannis contexitur, unde et nuncupatum. Alii Graecum asserunt. Canistrum autem significat linguam doctoris, in qua offeruntur legis praecepto panes azymorum, hoc est, verbum Evangelii in sacrificium Domini, sicut legitur in unctione Aaron et filiorum eius factum esse. Cophinus est vas ex virgultis contextum aptum mundare stercora, et terram portare, de quo dicit Psalmista pro Israel: Manus eius in cophino servierunt [Psal. LXXX]. Dictus autem cophinus, quasi covus vel quasi cavus.
2 Et hoc quamvis iuxta historiam dici videatur, quando in Aegypto Iudaeorum populus diversis necessitatibus serviebat: modo ut lateres faceret, ut terram cophinis modo exhiberet: tamen istud Christianorum patribus diligentius applicamus, a quorum dorso avertit Deus onera peccatorum, quando se felici humilitate prosternunt, sicut ipse dicit: Venite ad me, omnes qui laboratis et onerati estis, et ego vos reficiam [Matth. XI]. Cophinos autem dicimus per quos sordium purgamenta proiicimus, ut loci puritas elucescat.
3 Manus ergo suas in eis tenent, qui peccatorum immunditiis occupantur: sed de hac servitute liberamur a Domino, quando scelerum nostrorum sordibus expiamur. Item duodecim cophini apostoli intelliguntur, in quibus collectae sunt reliquiae fragmentorum ex quinque panibus et duobus piscibus [Matth. XIV]. Sporta vel a sparto fieri solet, vel quod exportet aliquid.
4 In Evangelio quoque legitur, quod tulerunt apostoli de fragmentis septem panum septem sportas plenas: quod significat apostolicos doctores ea, quae plebs non valet consumere de mysticis doctrinis Spiritus sancti, hoc ipsi in se colligant.
Hrabanus Maurus HOME