monumenta.ch > Plautus > 3 > 29 > 2 > 35 > 9 > 6 > 14 > 58 > 6 > 1 > 24 > 31 > 19 > 39 > 15 > 26 > 18 > 14 > 1 > 20 > 20 > 10 > 6 > 19 > 54 > 9 > 20 > 9 > 7 > 20 > 9 > 6 > 2 > 2 > 6 > 9 > 16 > 10 > 9 > 3 > 6 > 2 > 8 > 18 > 15 > 16 > 29 > 10 > 4 > 9 > 15 > 2 > 22 > 8 > 38 > 61 > 8 > 4 > 1 > 9 > 6 > 9 > 14 > 3 > 8 > 11 > 2 > 28 > 8 > 3 > 8 > 2 > 59 > 2 > 1 > 7 > 93 > 47 > 91 > 5 > 17 > 8 > 14 > 1 > 4 > 14 > 9 > 14 > 11 > 98 > 21 > 8 > 2 > 23 > 14 > 15 > 49 > 7 > 1 > 85 > 43 > 8
Hrabanus Maurus, De Universo, 22, VII. De vasis coquinariis et pistoriis. <<<     >>> IX. De canistro.

Hrabanus Maurus, De Universo, 22, CAPUT VIII. De vasis repositoriis.

1 Gazophylacium arca est ubi colliguntur in templo ea quae ad indigentiam pauperum mittuntur: compositum est autem de lingua Persica et Graeca. Gaza enim lingua Persarum divitiae, filaxion [phulace], Graece custodia interpretatur. Mystice autem gazophylacium corda sunt sanctorum sapientiae divitiis plena: quod in Ezechiele propheta et in Evangelio satis demonstratur.
2 Arca dicta quod arceat visum atque prohibeat: hinc et arcivum, hinc et arcanum, id est secretum, unde caeteri arcentur. Arcae autem mystica significatio in Exodo plenissime demonstratur, ubi de constructione arcae testamenti Domini narratur: quia aut incarnationem Domini ibidem significat, aut sanctam Ecclesiam, in qua Testamenta divina recondita sunt. Item arca Noe, quod sanctae Ecclesiae typum teneat, manifestis indiciis comprobatur.
3 Loculus ad aliquid ponendum intra factus locus, seu ad vestes vel pecuniam custodiendam. Unde per diminutionem dicitur. Legitur enim de loculo in Genesi, ubi de sepulcro Ioseph narratur, et in Evangelio de loculis Iudae proditoris mentio fit. Scrinia sunt vasa, in quibus servantur libri vel thesauri. Unde apud Romanos illi, qui libros et ecclesiasticos thesauros servant, scriniarii nuncupantur.
4 Saccus a sago dictus, quod eo consuto efficiatur, quasi sagus. Poenitentium enim iste est habitus et vilium rerum condimentum.
5 Marsupium sacculus nummorum, quod Graeci marsupon appellant. Quaedam Graeca nomina in Latinum paulo inflectuntur, propter Romanum eloquium. Sitarciae nautarum sunt ab eo quod consutae sunt. Involucrum dictum, quod aliquid in se teneat involutum. Fiscus sacculus est publicus, unde et fiscellae et fiscinae dicuntur.
6 Hunc habent exactores, et in eo mittunt debitum publicum, quod redditur regibus. Fiscus autem prima positio est, derivativum fiscina, diminutivum fiscella. Sacculus mystice thesaurizatio est bonorum operum. Unde Dominus ait in Evangelio: Facite vobis sacculos qui non veterascunt [Luc. XII]. Et in aliam partem illud intelligitur, quod in Salomone legitur: Marsupium, sive sacculum, commune possideamus [Prov. I], id est, avaritiam. Pera iuxta allegoriam victus est sollicitudo. Unde Dominus praecepit, dicens: Nolite portare sacculum neque peram in via [Luc. X].
Hrabanus Maurus HOME