monumenta.ch > Plautus > 4 > 5 > 22 > 20 > 1 > 6 > 2 > 15 > 8 > 6 > 6 > 2 > 3 > 2 > 24 > 9 > 18 > 1 > 6 > 7 > 2 > 1 > 1 > 15 > 6 > 3 > 1 > 1 > 9 > 2 > 2 > 8 > 18 > 9 > 9 > 2 > 1 > 2 > 5 > 9 > 4 > 3 > 23 > 2 > 9 > 8 > 6 > 11 > 5 > 7 > 30 > 8 > 4 > 15 > 2 > 8 > 1 > 6 > 2 > 8 > 2 > 6 > 17 > 2 > 24 > 3 > 23 > 6 > 8 > 7 > 7 > 11 > 7 > 27 > 13 > 7 > 5 > 4 > 12 > 20 > 7 > 2 > 1 > 2 > 9 > 17 > 1 > 17B > 2 > 15 > 1 > 25 > 2 > 21 > 30 > 7 > 9 > 78 > 19 > 14 > 20 > 7
Hrabanus Maurus, De Universo, 22, VI. De vasis oleariis. <<<     >>> VIII. De vasis repositoriis.

Hrabanus Maurus, De Universo, 22, CAPUT VII. De vasis coquinariis et pistoriis.

1 Omnia vasa coquendi causa parata cocula dicuntur. Plautus: Aeneis coculis mihi excocta est omnis misericordia, etc. Olla dicta pro eo quod ebulliat in ea aqua, igne subiecto, ut altius vapor emittatur; unde et bulla dicitur, quae in aqua venti spiritu sustentatur. Patella, quasi patula: est enim olla oris patentioribus. Mystice ergo in olla generis prosapia (ut quidam volunt) intelligitur: unde scriptum est in psalmo: Moab olla spei meae [Psal. LIX], propter Ruth. Item olla damnatio sempiterna, ut in Ioel: Vultus redigentur in ollam [Ioel. II]. Rursum olla plebs est Iudaica, cupiditate carnali accensa, de qua Ieremias: Ollam, inquit, succensam ego video [Ier. I]. Item in nomine ollae praesens mundus, vel genus humanum, sive quaelibet anima peccatrix igni tribulationis apposita notatur, de quo Dominus dixit ad Ezechielem: Pone ollam super prunas vacuam, donec incalescat aes eius [Ezech. XXIV]. Cacabus et cucuma a sono fervoris cognominantur.
2 Haec in Graecis et Latinis communia nomina habent: sed utrum Latini a Graecis, an Graeci a Latinis haec vocabula mutuarint, incertum est. Lebetes aenea vasa sunt Graeco sermone vocata: sunt enim ollae minores in usum coquendi paratae. De lebete ergo in Ezechiele ita scriptum est: Haec dicit Dominus Deus: Pone lebetem, et mitte in eam aquam, et mitte in eam divisiones ossium et carnium, etc. [Ezech. XXIV]. Ubi sub lebetis similitudine urbem Ierusalem describit et sub ossium et carnium coctione tormenta fortium et fragilium exprimit in eo, et per excoctionem rubri ignis ipsius civitatis destructionem propter iniquitates eius significat.
3 Iuxta tropologiam vero urbs ista et lebes mundum istum significant, qui in maligno positus est [I Ioan. V]. Hic in die iudicii divino igne succenditur, et civitas sanguinum ponitur super carbones ignis, ut impleatur quod scriptum est in Isaia: Habens carbones ignis, sedebat super eos [Isa. L]. Et impleatur quod scriptum est: Nihil occultum, quod non reveletur [Matth. X]. Dicitque se Dominus non misereri, nec mundi praeterire peccata, neque parcere impiis, nec placari, ut viae pereant impiorum, secundum illud quod in primi psalmi fine ponitur: Et iter impiorum peribit.
4 Sartago a strepitu soni vocata, quando ardet in ea oleum. Item sartago tribulatio vitae praesentis, ut in psalmo: et ossa mea, id est, fortes Ecclesiae, sicut in frixorio confrixa sunt [Psal. XXX]. Rursum sartago zelus rectitudinis adversus peccata, et compunctio fraternae infirmitatis. In Ezechiel: Et tu, fili hominis, pone sartaginem inter te et inter civitatem [Ezech. IV]. De hac sartagine loquitur Apostolus: Quis scandalizatur, et ego non uror? [II Cor. XI.]
5 Mola dicitur a sui rotunditate vocata, ut mala pomorum, sicut et Graeci. Per molam exprimitur circuitus vitae praesentis, et labor terrenus. In Evangelio: Qui scandalizaverit unum de pusillis istis, expedit ei ut suspendatur mola asinaria in collo eius, et demergatur in profundum maris [Matth. XVIII]. Hinc in Isaia adversus Babylonem dicitur: Tolle molam, et mole farinam [Isa. XLVII]. Et alibi: Occisi erunt [otiosi eorum] molentes in minuto numero [Eccle. XII]. Molae duae, duo testamenta legis (ut quidam volunt) significant; unde legitur in Evangelio: Tunc duae erunt in molendino, una assumetur, et una relinquetur [Matth. XXIV]. Molae duae, spes et formido, ut in Deuteronomio: Non accipias loco pignoris inferiorem et superiorem molam [Deut. XXIV]. Cribrum, quod ibi currat frumentum, quasi currifrugum. Cribrum iuxta allegoriam separatio est fidelium a societate infidelium.
6 De quo in Amos mentio fit [Amos IX], et in Evangelio Dominus ad Petrum ait: Ecce Satanas expetivit, ut cribraret vos sicut triticum, etc. [Luc. XXII].
Hrabanus Maurus HOME