monumenta.ch > Isidorus > 15 > 50 > 8 > 3 > 49 > 2 > 3 > 15 > 3 > 3 > 2 > 34 > 62 > 3 > 42 > 34 > 1 > 6 > 3 > 6 > 2 > 2 > 15 > 16 > 18 > 35 > 20 > 9 > 2 > 2 > 3 > 5 > 15 > 2 > 5 > 5 > 70 > 5 > 3 > 15 > 15 > 51 > 7 > 63 > 58 > 25 > 13 > 3 > 4 > 4 > 26 > 21 > 2 > 4 > 46 > 11 > 4 > 78 > 3 > 9 > 39 > 28 > 24 > 24 > 67 > 28 > 3 > 24 > 15 > 28 > 24 > 21 > 20 > 2
Hrabanus Maurus, De Universo, 22, PRIMUM. De mensis et escis. <<<     >>> III. De vasis escariis.

Hrabanus Maurus, De Universo, 22, CAPUT II. De potu.

1 Potio a Graeca derivatione vocata; hanc enim illi poton dicunt. Aqua generaliter vocata quod superficies eius aequalis sit. Hinc et aequora, quam inde recentem dicimus, quia non est utilis vetusta, ut vinum: sed statim sublata de flumine, fonte vel puteo. Fetescit enim vetusta. Aqua enim naturalis est potus et generaliter omnibus communis: unde et salubrior caeteris.
2 Potus vero aliquando significat gratiam Spiritus sancti, ut in psalmo: Torrente, inquit, voluptatis tuae potabis eos [Psal. XXXV]. Item in aliam partem: Non est, inquit, regnum Dei esca et potus [Rom. XIV]. Vinum dictum inde, quod eius potus venas sanguine repleat. Hoc alii, quod nos cura solvat, lyaeum appellant.
3 Veteres vinum venenum vocabant; sed postquam inventum est virus lethiferi succi, hoc vinum vocatum: illud venenum. Unde et Hieronymus in libro, quem de virginitate conservanda scripsit, adolescentulas inquit ita vinum debere fugere, ut venenum: ne pro aetatis calore ferventi bibant et pereant. Inde est, quod apud veteres Romanos feminae non utebantur vino, nisi sacrorum causa certis diebus.
4 Merum dicimus, cum vinum purum significamus. Nam merum dicimus, quidquid purum atque sincerum est, sicut et aquam meram nulli rei mistam. Hinc et merenda, quod antiquitus id temporis pueris et operariis quibusque panis merus dabatur; aut quod meridient eo tempore, id est soli ac separatim cibum sumebant, non utique sicut in prandio, aut in coena, ad unam mensam. Inde credimus etiam illud tempus, quod post medium diem est, meridiem appellari, quod purum est.
5 Vinum enim plures significationes habet: quia aliquando significat sanguinem Christi, ut in Evangelio: Qui manducat meam carnem, et bibit meum sanguinem, habet vitam aeternam [Ioan. VI]. Aliquando gratiam Spiritus sancti, ut: Vinum, ait, novum in utres novos mitti debet [Marc. II]. Aliquando sermonem divinum sive compunctionem cordis, ut in psalmo: Potasti nos, inquit, vino compunctionis [Psal. LIX]. Aliquando iudicium divinum, ut in Apocalypsi: Ipse calcavit torcular vini irae furoris Domini [Apoc. XIX]. Aliquando sacram Scripturam et rectam doctrinam, unde per Isaiam ad Iudaeos dicitur: Caupones tui miscent aquam vino [Isa. I]. Aliquando opera luxuriae, ut in Apostolo: Nolite, inquit, inebriari vino, in quo est luxuria [Eph. V]. Et alibi: Luxuriosa res est vinum, et tumultuosa ebrietas [Prov. XX]. Merum autem sinceritatem iudicii aut veritatis, vel etiam calorem fidei significat, ut in psalmo: Vini, inquit, meri, plenus mixto [Psal. LXXIV]. Unde beatus Ambrosius in hymno sacrae Epiphaniae mirabiliter declamavit splendidissima luce verborum.
6 Quod autem dixit, meri, sinceritatem designat, quod semper purum, semper limpidum. Nam refectos homines ad gloriam virtutis, non ad vitium ebrietatis adducit. Quod autem dixit, misto: Novum Vetusque significat Testamentum, quae utraque permista animarum efficiunt saluberrimam potionem. Vinum conditum ferventem amorem significat, id est, variis virtutum pigmentis ornatum.
7 Unde in Cantico canticorum legitur: Et dabo tibi poculum ex vino condito, et mustum malorum granatorum meorum [Cant. VIII]. Mustum est vinum e lacu statim sublatum: dictum autem creditur mustum, quod in se limum et terram habeat mistam. Nam mus terra, unde et humus, cuius tanta vis fervoris est, ut vasa, quamvis grandia, ex eo plena absque spiramine relicta illico disrumpat. Mustum autem significat gratiam Spiritus sancti noviter datam.
8 Unde legitur in Actibus apostolorum, Iudaeos de Apostolis dixisse: Musto pleni sunt isti [Act. II]. Quod licet illi pravo sensu interpretati sunt, veraciter tamen ipsi divina gratia sunt repleti, ex qua multos salubri ebrietate potaverunt. Acetum, vel quia acutum, vel quia aquatum; vinum enim aqua mistum, cito in hunc saporem redigitur.
9 Unde et acidum, quasi aquidum. Mystice autem acetum puritatem corruptam mentis significat, unde in psalmo scriptum est: Et in siti potaverunt me aceto [Psal. LXVIII]. Matthaeus enim refert, cum Dominus dixisset, Sitio [Matth. XXVII], oblatum illi fel cum aceto permistum: ut revera perfidiam Iudaeorum amaritudo potionis ipsius et austeritas indicaret. Ille enim enim dixit, Sitio: quia fidem in ipsis desideratam non poterat invenire: isti obtulerunt amarissimos mores suos, qui nulla compunctione conversi sunt.
10 Item aceti asperitas mentis corruptio intelligitur: unde in libro Numerorum [Num. VI] Nazaraeis, qui se sanctificabant Domino, vinum simul et acetum sumere prohibitum est. Sicera est omnis potio, quae extra vinum inebriare potest. Cuius licet nomen Hebraicum sit, tamen Latinum sonat pro eo, quod ex succo frumenti vel pomorum conficiatur, aut palmarum fructus in liquorem exprimantur, coctisque frugibus aqua pinguior, quasi succus, colatur, et ipsa potio sicera nuncupatur.
11 Sicera autem ebrietatem significat, a qua omnis Scriptura sacra nos prohibet. Unde in lege Dominus dixit ad Aaron: Vinum, et omne quod inebriare potest, non bibes tu et filii tui, quando intrabis in tabernaculum testimonii [Levit. X], id est, ad divinum ministerium et ad doctrinam spiritalem. Tabernaculum enim testimonii coelestium rerum est contactio.
12 Unde non solum nos Apostolus prohibet inebriari, sed etiam Isaias propheta simili modo ebrietatem detestatur, dicens: Vae, qui consurgitis mane ad ebrietatem sectandam, et potandum usque ad vesperam, etc. [Isa. V]. Item sicera peccati dulcedinem et voluptatis illecebram significat. Unde de praecursore Domini angelus testatus est, dicens: Vinum et siceram non bibet [Luc. I]; quia ieiunus et abstinentiae deditus erat.
13 Ebrietas autem aliquando sobrietas mentis intelligitur, ut in Actibus apostolorum: Hi ebrii sunt [Act. II]. Aliter ebrietas et crapula plenitudinem significant vitiorum, ut in Evangelio: Attendite ne graventur corda vestra in crapula et ebrietate [Luc. XXI]. Et in Salomone: Velut spina nascatur in manu ebriosi [Prov. XXVI]. Fex dicta, quod sese vasis emergendo affigat.
14 Fex enim ultimum iudicium significat. Unde de fece in psalmo scriptum est: Verumtamen fex eius non est exinanita [Psal. LXXIV]. Feces enim hic non sordes, sed ima illa atque ultima vini debemus accipere. Nam quomodo feces habere potuit, quod merum atque purum ante declaravit? Sed ut ad istam fecem cognosceres minime fuisse perventum, redit ad poculum plenum, dicens: Bibent omnes peccatores terrae [Ibid.]. Hic significat, quod saepe diximus, Iudaeos in fine saeculi cum aliis peccatoribus de isto calice bibituros, quando credere meruerint, seque Ecclesiae catholicae adunata fide coniunxerint.
Hrabanus Maurus HOME



Hrabanus Maurus, De Universo, 22, PRIMUM. De mensis et escis. <<<     >>> III. De vasis escariis.
monumenta.ch > Isidorus > 15 > 50 > 8 > 3 > 49 > 2 > 3 > 15 > 3 > 3 > 2 > 34 > 62 > 3 > 42 > 34 > 1 > 6 > 3 > 6 > 2 > 2 > 15 > 16 > 18 > 35 > 20 > 9 > 2 > 2 > 3 > 5 > 15 > 2 > 5 > 5 > 70 > 5 > 3 > 15 > 15 > 51 > 7 > 63 > 58 > 25 > 13 > 3 > 4 > 4 > 26 > 21 > 2 > 4 > 46 > 11 > 4 > 78 > 3 > 9 > 39 > 28 > 24 > 24 > 67 > 28 > 3 > 24 > 15 > 28 > 24 > 21 > 20 > 2