monumenta.ch > Horatius > 17 > 14 > 19 > 7 > 28 > 69 > 24 > 8 > 10 > 5 > 20 > 10 > 13 > 18 > 5 > 4 > 12 > 4 > 16 > 1 > 3 > 37 > 3 > 21 > 4 > 22 > 26 > 24 > 1 > 2 > 19 > 18 > 14 > 1 > 36 > 3 > 3 > 28 > 86B > 15 > 7 > 29 > 5 > 10 > 16 > 15 > 18 > 3 > 7 > 1 > 2 > 22 > 1 > 14 > 7 > 20 > 7 > 24 > 2 > 2 > 28 > 1 > 1 > 1 > 1 > 81 > 1 > 18 > 18 > 1 > 6 > 1 > 1 > 11 > 18 > 1 > 3 > 1 > 3 > 5 > 11 > 88 > 18 > 33 > 23 > 3 > 24 > 29 > 1 > 17 > 57 > 27 > 18 > 4 > 2 > 50 > 2 > 6 > 1
>>> Hrabanus Maurus, De Universo, 22, II. De potu.

Hrabanus Maurus, De Universo, 22, CAPUT PRIMUM. De mensis et escis.

1 Primus Daedalus mensam et sellam fecit. Coquinae apparatum Apicius quidam primus composuit, qui in eo assumptis bonis morte voluntaria periit, et merito, quia is qui gulae atque edacitati servit, et animam et corpus interficit. Ab esu et comesu mensae factum vocabulum: nullum enim alium habet usum. Coquere ergo significat verbum Domini subtiliter in corde debere meditari, hoc est, quasi mente decoquere: cuius verbi frequentatio in libro Levitici reperitur.
2 Comedere enim mystice significat verba divina spiritaliter sumere, et panem illum, qui de coelo descendit [Ioan. VI] avide delectare; unde in Ioele scriptum: Et comedetis vescentes, et saturabimini, et laudabitis Dominum Deum vestrum [Ioel. II]. Torus dicitur a tortis herbis, quae accumbentium humeris supponuntur. Stibadium a stipitibus dictum, quasi stipadium: sic enim prius scriptum est.
3 Convivium apud Graecos a compotatione sumposion, apud nos vero a convictu rectius appellatur, vel quia vitae collocutionem habet. Item convivium a multitudine convescentium: nam privata mensa victus est, convivium non est. Convivii triplex est modus: discumbendi, edendi, et bibendi: discumbendi, ut: Toris iussi discumbere pictis.
4 Edendi et bibendi, ut: Postquam prima quies epulis, mensaeque remotae, Crateras magnos statuunt, et vina coronant. Convivium autem mystice sive sanctae Scripturae meditationem significat, ubi refectio spiritalis sumitur: vel remunerationem futuram demonstrat, ubi plenitudo omnium bonorum sanctis et dignis hominibus praeparata esse creditur.
5 Unde in Propheta scriptum est: Praeparabitur a Domino in monte hoc convivium pinguium, convivium medullatorum et vindemiae defecatae [Isa. XXV]. Cibus dictus, quia capitur ore, sicuti esca quia eam os capit. Victus proprie vocatus, quia vitam retinet: unde et ad cibum vocare invitare dicitur. Alimonia dicitur, eo quod eius sumptu corpus alatur.
6 Hanc iuvenes accipiunt ad incrementum, senes ad perseverantiam: neque enim subsistere poterit caro, nisi confortetur alimentis. Cibus enim aut praedicationem sermonis Domini significat, aut voluntatem Dei: unde Dominus ait in Evangelio: Meus cibus est, ut faciam voluntatem Patris mei [Ioan. IV]. Et in Propheta: Cibavit, inquit, eos ex adipe frumenti [Psal. LXXX]; quod sive manna significat, sive corpus Domini Christi.
7 Adipem quippe dicimus animalium pinguedinem corpulentam, quod nomen ad frumentum abusive translatum est, ut significaret ei interius aliquam esse [inesse] bonitatem. Victus autem necessarium cibum significat, non deliciosum; unde dicit Apostolus: Habentes autem victum et vestitum, sive, ut in aliis exemplaribus legimus, Habentes alimenta et operimenta his contenti simus [I Tim. VI]. Ac si diceret: Sufficit illa habere, quae ad usum sunt nobis necessaria.
8 Haec enim fruemur sola; caetera vero si cumulata fuerint, aliis relinquamus in modum. Habentes autem alimenta et operimenta, et his contenti simus: operimenta, inquiens, non vestimenta, ut in quibusdam Latinis exemplaribus non proprie exprimitur, id est, quae corpus operiant, non quae amictus gloria blandiantur. Opulentia ab ope dicta est, quam si discutias, invenies eam tenere modum: nam quomodo opitulatur, quod nimium est: cum incommodius sit, quam parum? Opulentiae autem nomen non solum ad corporales res, sed etiam ad spiritales pertinet; quia opes fuerunt [sic], hoc est, divitiae terrenae. Similiter et opes virtutum in Scripturis leguntur, quae magis divitem faciunt hominem, quam divitiae terrenae; quia ex terrenis desideriis, ex cupiditate saeculari cruciatur animus hominum: ex amore autem coelestium consolatur et pascitur; unde Apostolus ad Timotheum scribens ait: Divitibus huius saeculi praecipe non sublime sapere neque sperare in incerto divitiarum, sed in Deo vivo, qui praestat nobis omnia abunde ad fruendum: bene agere, divites fieri in operibus bonis, facile tribuere, communicare, thesaurizare sibi fundamentum bonum in futurum, ut apprehendant veram vitam [I Tim. VI]. Epulae ab opulentia rerum dictae. Epulae autem simplices in duo necessaria dividuntur, panem et vinum; et in duo superflua, quae terra et mari vescendi causa exquiruntur.
9 Dapes autem regum sunt, epulae privatorum. Deliciae nuncupatae, quod his delectentur homines, easque suaviter appetant. Epulae autem quando in bonam partem significationem ducunt, spiritale gaudium sanctorum in bonis virtutum et sapientiae exprimunt. Unde et Apostolus ait: Etenim Pascha nostrum immolatus est Christus.
10 Itaque epulemur non in fermento veteri, neque in fermento malitiae et nequitiae, etc. [I Cor. V], hoc est, laetitiam habentes renovationis facta vetera fugiamus, immunditiam omnem abiicientes a nobis, quae est corruptio: quia sicut fermentum totam massam corrumpit [Ibid. et [Gal. V], ita et mala vita totum hominem.
11 Similiter autem dapes et deliciae spiritales delicias bonorum actuum et sacrae scientiae significant, quae pascunt animam. Econtrario vero quando abutitur homo terrenis deliciis, et corporali cibo, non [tantum] animae, sed et corpori detrimentum facit. Pulmentum vocatur a pulte, sive enim sola pultis, sive quid aliud eius permistione sumatur: pulmentum proprie dicitur.
12 Pulmentum enim legitur [Gen. XXVII] Isaac patriarcha expetivisse ab Esau filio suo, quod tamen Iacob bene explevit; quia Isaac inde bene refectus benedictionem pro eo plenam illi rependit: quod significat: remorante priori populo in exteriori exercitatione, populus gentium Deo Patri bonae voluntatis et innocentiae pulmentum offerens aeternae benedictionis gratiam accipere promeruit.
13 Satietas autem et saturigratas sibi differunt. Nam satietas et ex uno cibo dici potest pro eo, quod satis sit: saturitas autem a satura nomen accepit, quod vario est alimentorum apparatu compositum. Satietas autem aliquando in bonam partem, aliquando vero in contrariam ponitur. In bonam, quando abundantiam virtutum in praesenti, vel plenitudinem remunerationis in futuro significat; unde scriptum est in Evangelio: Satiavit Dominus quinque millia hominum [Matth. XIV]. Et Propheta, Satiabor, inquit, dum manifestabitur gloria tua [Psal. XVI]. In contrariam autem partem satietas ponitur, dum Scriptura dicit de impiis: Satiabuntur poenis suis, hoc est, abundabunt tormentis futuris.
14 Similiter et saturitas in bonam et in contrariam partem reposita reperitur. In bonam, ubi Propheta dicit: Edent pauperes et saturabuntur [Psal. XXI]. Et in Evangelio Dominus: Beati qui esuriunt et sitiunt iustitiam, quoniam ipsi saturabuntur [Matth. V]. In malam vero, ubi de Iudaeis Psalmista dicit: Saturati sunt porcina, et reliquerunt quae superfuerunt, parvulis [Psal. XVI]; sordibus enim peccatorum suorum replebantur, qui contrarii Filio Dei exstiterunt, et transmiserunt reliquias peccatorum filiis suis, quando clamabant: Sanguis eius super nos et filios nostros [Matth. XXVII]. Crapula est immoderata voracitas, quasi cruda epula, cuius cruditate gravatur cor, et stomachus indigestus efficitur.
15 Immoderata enim voracitas vitium est: sed tantum id salutis est, quantum sustentationi naturaeque sufficiat. Crapula autem iuxta allegoriam vel tropologiam in contrariam partem magis quam bonam accipitur, quia ad vitium magis refertur quam ad virtutes. Hinc Dominus in Evangelio discipulis ait: Attendite autem vobis, ne forte graventur corda vestra in crapula et ebrietate et curis huius vitae, et superveniat repente super vos dies illa, etc. [Luc. XXI]. Prandium ab apparatu edendi dictum.
16 Proprie autem veteres prandium vocabant omnium militum cibum ante pugnam; unde est illud ducis alloquium: Prandeamus, tanquam apud inferos coenaturi. Coenam vocari aiunt a communione vescentium. Coinon quippe Graeci commune dicunt, unde et communicantes, quod communiter, id est, pariter conveniant: apud veteres enim solitum erat in propatulo vesci et communiter epulari, ne singularitas luxuriam gigneret. Est autem coena vespertinus cibus, quam vespernam dicebant antiqui: in usu enim non erant prandia. Prandium enim mystice pastum significat praesentis temporis, ubi fideles sanctorum prophetarum et Apostolorum dictis et exemplis pascuntur. Unde et in evangelica parabola scriptum est: Rex servis suis ait: Dicite invitatis: Ecce prandium meum paravi, tauri et altilia sunt occisa, et omnia parata sunt [Matth. XXII]. Coenam autem finem mundi intelligere possumus, ubi Dominus unicuique reddet opera sua; unde in Evangelica parabola, dignis in convivio recumbentibus, ille, qui non habuit vestem nuptialem, proiectus est de consortio aliorum in poenam sibi condignam: quia recumbentibus electis in quiete superna soli reprobi proiicientur in tenebras exteriores, ubi erit fletus et stridor dentium.
17 Panis dictus, quod in omni cibo apponatur, vel quod omne animal eum appetat. Pan enim Graece omne dicitur. Cibarius est, qui ad cibum servis datur, non ad delicias. Fermentatius panis, fermentis confectus: azymus, non fermentatus. Nam azymos est, sine fermento, sincerus. Acrozymus leviter fermentatus, quasi acroazymus. Panis autem et in bonam partem, et in malam accipitur.
18 In bonam vero partem, quando Christum significat, vel sermonem eius. Unde ipse ait in Evangelio: Ego sum panis vivus, qui de coelo descendi [Ioan. VI]. Et item: Panis quem ego dabo, caro mea est pro mundi vita [Ibid.]. Fidem significat panis, ut in Evangelio: Quis, inquit, vestrum habebit amicum, et ibit ad illum nocte, et dicet illi: Amice, commoda mihi tres panes [Luc. XI]. Item panis charitas intelligitur, unde in Evangelio Dominus ait: Quis vestrum patrem petit panem, nunquid lapidem dabit illi? [Ibid.] Rursum panes, decem plenitudines omnium sanctorum decalogum servantes intelliguntur: et panes duodecim, qui super mensam propositionis per singula sabbata mutabantur [Exod. XXV], duodecim apostolorum obtinent sacramentum.
19 In contrariam vero partem panis ponitur, ubi doctrinam haereticorum significat; unde in Salomone scriptum est: Aquae furtivae dulciores sunt, et panis absconditus suavior [Prov. IX]. Item ibi: Ne desideres, inquit, de cibis eius, in quibus est panis mendacii [Prov. XXIII]. Azyma sinceritatem mentis significant absque fermento malitiae, ut in Apostolo: In azymis, inquit, sinceritatis [I Cor. V]. Similago, fidelium multitudo, puritas mentis, operatio misericordiae, et fortitudo charitatis intelligitur. Unde in Levitico scriptum est: Si autem offert munus, sacrificium Deo similago sit munus eius [Levit. II]. Subcineritius panis dicitur coctus sub cinere et reversatus; ipse est focacius.
20 Subcineritius humilitatis oblationem significat, ut in Genesi: Festinanter, ait, consperge tres mensuras similaginis, et fac subcineritium panem [Gen. XVIII]. Et in aliam partem: Factus est Ephraim, sicut subcineritius, qui reversatur [Ose. VII]. Clibanicius in testa coctus. De clibanicio pane in Levitico scriptum est: Cum autem obtuleris sacrificium coctum in clibano, de simila panes scilicet absque fermento, conspersos oleo, et lagana azyma oleo lita [Levit. II]. Recte ergo sacrificium in hoc loco, ut denuntiaret nativitatem Christi, dicitur coctum clibano.
21 Dei genitricis videlicet utero. Ille enim elibanus necessarie sarie nominatur: quia et panes ignemque desuper clibanus suscepit: sic et Dei genitrix desuper vitae panem, Deum videlicet Verbum, in suo utero, ignemque suscepit praesentiae spiritus. Verba ergo Apostolorum, panes accipe; prophetarum vero, lagana. Quantum enim panes a laganis ad nutriendum sunt aptiores, tantum verba Apostolorum, verbis Prophetarum.
22 Utrique autem azymi; quia ex alia doctrina fermentum non habent, verbi gratia, sapientiae saecularis, quod convenit accipere. Placentae sunt, quae fiunt de farre, quas alii liba dicunt eo quod libeant et placeant. Dulcia sunt genera pistorii operis, a sapore dicta; melle enim aspersa sumuntur. Crusta est superficies panis, ipsa et fragmenta, quia dividitur, ut fracta.
23 De placentis in Ieremia mentio fit, ubi increpatur populus, quod placentas sive focacios reginae coeli coxerint: quod haereticos sive schismaticos significat; quidquid sapientia saeculari in haeresi excoquentes praeparant, non Deo, sed malignis spiritibus offerunt illud. Et in psalmo scriptum: Mittit crystallum suum, sicut frusta panis [Psal. CXLVII]. Crystalli substantia obstinatis peccatoribus merito comparatur, qui algore perfidiae constricti per singulos dies congelascunt. Hos quoque Dominus, veluti frusta panis, emittit, quando conversos sua facit praedicare magnalia, unde populus esuriens coelesti pane vescatur.
24 Frusta enim partes corporis dicimus alicuius: signant quippe doctrinae diversa dona, quae exspectatoribus [Forte, peccatoribus] in sanctis suis Dominus saepius monstrare dignatus est. Fermentum a fervore nuncupatum, quod plus una hora non potest contineri; crescendo enim excedit. Farina et furfures a farre dictae, cuius sunt purgamenta.
25 Amolum flos farinae, tenuissimum prae levitate de mola egestum; unde et appellatum, quasi a mola. Fermentum fides intelligitur in Evangelio, ubi scriptum est: Mulier accepto fermento misit in farinae sata tria [Matth. XIII]. Item fermentum corruptionem mentis signat per peccatum, ut in Exodo: Omnis inquit, qui comedit fermentatum, peribit anima eius [Exod. XII]. Farina, multitudo fidelium, ut in Evangelio: Mulier, accepto fermento, misit in farinae tria sata [Matth. XIII]; quod est Trinitatis mysterium.
26 Farina est opus bonum vel malum, sicut est illud in propheta: Non est manipulus in eis faciens farinam: quod et si fecerit, alieni comedent ea [Ose. VIII]. Carnes dictae, quia charae sunt, sive a creando: unde et a Graecis creas vocatur. Caro sacramentum corporis Domini in Evangelio: Qui manducat carnem meam, et bibit meum sanguinem [Ioan. VI]. Carnes historia legis (ut quidam volunt) in Exodo: Ad vesperum vescemini carnibus, et mane saturabimini panibus [Exod. XVI], hoc est, post illuminationem fidei, et resurrectionem Domini nostri Iesu Christi spiritali cibo vescemini. Caro enim hominem exteriorem significat, unde scriptum est in Apostolo: Caro enim concupiscit adversus spiritum, et spiritus adversus carnem [Gal. V]; et sanguis operationem carnalem. Unde Propheta dicit in psalmo: Libera me de sanguinibus, Deus, Deus salutis meae [Psal. L]. Item caro et sanguis ingluviem ventris atque luxuriam significat, ut in Apostolo: Caro et sanguis, inquit, regnum Dei non possidebunt [I Cor. XV]. Crudum dicitur, quod sit cruentum; est enim cum sanguine coctum. Sed et multi temporis aliquid coctum vocatur. Assum, quod ardeat, ut arsum.
27 Elixum, quod in aqua sola decoquitur. Lixa enim aqua dicitur ab eo quod sit soluta; unde et solutio libidinis luxus, et membra loco mota luxa dicuntur. Praeceptum namque ita est in lege de agni carnibus in Pascha vescendis: Non comedetis ex eo crudum quid, nec coctum aqua, sed assum tantum igni [Exod. XII]. Quid crudae agni carnes, nisi inconsideratam ac sine reverentia cogitationis reiectam illius humanitatem significant?
28 Omne enim, quod subtiliter cogitamus, quasi mente coquimus. Sed agni caro nec cruda edenda est, nec aqua cocta, quia Redemptor noster nec purus homo aestimandus est, neque per humanam sapientiam, qualiter incarnari Deus potuit, cogitandus. Omnis enim, qui Redemptorem nostrum purum hominem credit, quid iste aliud, quam agni carnes crudas, comedit: quas videlicet coquere per divinitatis eius intelligentiam noluit.
29 Omnis enim, qui incarnationis eius mysteria iuxta humanam sapientiam discutere conatur, carnes agni aqua vult coquere, id est, dispensationis eius mysterium per dissolutam vult scientiam penetrare. Frixum a sono dictum, quando ardet in oleo. Frixura significat timorem poenae. Unde Psalmista ait: Ossa mea sicut in frixorio confrixa sunt [Psal. XXX]. Sicut opinione prospera bonorum meritorum ossa, id est, animi fortitudo pinguescit, quando eorum conscientia felici recordatione laetatur, sicut dicit Salomon: Farina [fama] bona impinguat ossa [Prov. XV]; ita recordatione contraria peccatorum virtus, tanquam frixa, contrahitur, dum oblocutiones hominum et conscientiae suae iudicia graviter expavescit; sive hic frigitur peccator, quando futuros ignes incendiaque formidat: nam qui se pavescit arsurum, ipsius incendii terrore iam friget.
30 Salsum, quasi sale aspersum, demptis quasi e medio syllabis tribus. Sal enim condimentum sapientiae significat, ut in Evangelio ipsa Veritas ait: Vos estis sal terrae [Matth. V]. Et item: Habete, inquit, sal in vobis [Marc. IX]. Rursum sal infamatam Iudaeorum scientiam significat in Levitico: Pluam, inquit, super terram illam pulverem et sal.
31 Salsugo quoque cordis compunctionem designat, sicut in Iob de onagris, hoc est, monachis dicitur: Tabernacula eius in terra salsuginis [Iob. XXXIX]. Item salsugo infidelitas Iudaeorum, vel ariditas mentis in Psalterio: Terra fructifera in salsuginem [Psal. CVI]. Ius coquinae magistri a iure nuncupaverunt, quia est lex condimenti eius. Hanc Graeci zomon vocant. Coquere ergo diligentem meditationem significat.
32 Verbum Domini subtiliter in corde meditari, quasi mente decoquere est: quod in Levitico ita probatur. Comedere est divina verba spiritualiter sumere, et panem illum, qui de coelo descendit, avide delectare. Unde in Ioel: Et comedetis vescentes, et saturabimini, et laudabitis Dominum Deum vestrum [Ioel. II]. Fames egestas fidei, et assumptio verbi divini in Evangelio: Facta est fames valida in regione illa, et ipse coepit egere [Luc. XV]. Et in Isaia: Propterea captivus ductus est populus meus, quia non habuit scientiam, et nobiles eius interierunt fame [Isa. V]. Et in Amos: Ecce dies veniunt, dicit Dominus, et emittam famem in terram, non famem panis, neque sitim aquae, sed audiendi verbum Dei [Amos VIII]. Et in psalmo: Ut eripiat a morte animas eorum, et alat eos in fame [Psal. XXXII]. De hac fame verbi Dei pro viro iusto in psalmo dicitur: Iunior fui et senui, et non vidi iustum derelictum, nec semen eius egens pane [Psal. XXXVI]. Et in Salomone: Non occidet Dominus fame animam iusti [Prov. X]. Sitis hoc, quod et superius, ariditas cordis, ubi non est verbum Domini.
33 In Isaia: Multitudo eorum siti caruit [exaruit] [Isai. V]. Et in Ieremia: Prohibe pedem tuum a nuditate, et guttur tuum a siti [Ierem. II]. Et in bonam partem: Beati qui esuriunt et sitiunt iustitiam [Matth. V]. Lac a Graeco sermone derivatum est pro candore. Graeci enim album leucon dicunt, lac vero et sanguis quod nutrit et quod nutritur. Nam lacte nutrimur, vivimus sanguine.
34 Ubera, unde lac procedit, quatuor Evangeliorum doctrinam significant. Unde in Cantico canticorum scriptum est: Meliora sunt ubera tua vino [Cant. IV]. Lac quoque prisca lex per Moysen prolata intelligitur; unde praedicatoribus Novi Testamenti in Genesi dicitur: Pulchriores sunt oculi eius vino, et dentes lacte candidiores [Gen. XLIX]. Item lac simplicem doctrinam significat in Apostolo, ubi dicitur: Tanquam parvulis in Christo, lac vobis potum dedi, non escam: nondum enim poteratis [I Cor. III]. Hic lac sensus accipitur, id est, intellectus parvus.
35 Hinc et in Isaia scriptum est de Ecclesia gentium: Mamilla regum lactaberis [Isa. LX], hoc est, praedicatione sanctorum doctorum nutrieris. Item lac sinceritatem mentis significat in Epistola Petri, ubi dicit: Rationabiles sine dolo lac concupiscite, ut in eo crescatis in salutem [I Pet. II]; nam et alibi scriptum est: Quis pascit gregem, et de lacte gregis non comedit? [I Cor. IX.] Quactum, quasi coactum, id est, quasi coagulatum.
36 Accepta enim secum alia specie coagulatur. Coagulatum et in bono et in malo ponitur. In bono sicut in sexagesimo septimo psalmo dictum est: Mons coagulatus, mons pinguis [Psal. LXVII]. Coagulatum charitatem concretam significat. Mons enim uber est Christus vel Ecclesia. In malam vero partem, ubi scriptum est: Coagulatum est sicut lac cor eorum [Psal. CXVIII], quod significat vitiis concretum.
37 Caseus sensus spiritalis (ut quidam volunt) sicut in libris Regum pro David scribitur: Dixit ei pater suus: Accipe ephi polentae, id est, trium modiorum mensuram, et decem formellas casei, et fer tribuno [I Reg. XVII]; quod tenet decem praeceptorum legis figuram cum fide sanctae Trinitatis. Butyrum evangelicus sermo a lacte legis seductus, sicut in Genesi de Abraham narratur [Gen. XVIII], quod cum caeteris dapibus, hoc est, vitulo et lacte, ipsum butyrum in prandio Domino obtulit.
38 Item butyrum fructus Ecclesiae, quae ex Iudaeis credidit; unde in Isaia de Domino scriptum: Butyrum et mel manducabit [Isa. VII]. Pascitur enim Salvator noster butyro, hoc est, fide credentium Iudaeorum, et melle, hoc est, dulcedine dilectionis fidelium ex gentibus. Mel Graecae appellationis est, quod ab apibus nomen habere probatur. Nam apis Graece melissa dicitur.
39 Antea autem mella erant de rore, inveniebanturque in arundinum foliis: unde et Virgilius: Protinus aerei mellis coelestia dona. Siquidem hucusque in India et Arabia colligatum reperitur ramis inhaerens in similitudinem salis. Mel quoque mystice significat dulcedinem praeceptorum Dei, unde Propheta dicit in psalmo: Quam dulcia faucibus meis eloquia tua, Domine, super mel et favum ori meo! [Psal. CXVIII.] Item mel dulcedinem ipsius per figuram exprimit Salvatoris, de quo in Cantico Deuteronomii dictum est: Suxerunt mel de petra [Deut. XXXII]; et Psalmista: De petra, inquit, melle saturavit eos [Psal. LXXX]. In contrariam vero partem mel ponitur, ubi dulcedo peccati et vita voluptuosa designatur.
40 Propter quod etiam in sacrificio Dei per legem prohibitum est offerri. Favus vocatur, quia comeditur magis quam bibitur. Phagein enim Graeci comedere appellant. Favus enim mellis iuxta allegoriam caro est Salvatoris, divinitatis dulcedine plena, ut in Evangelio: Et posuerunt, inquit, coram eo partem piscis assi, et favum mellis [Luc. XXIV]. Item favus Scriptura est divina melle spiritualis sapientiae repleta, ut in Canticis canticorum: Comedi, inquit, favum cum melle meo [Cant. V]. In contrariam vero partem favus est positus, ubi haereticorum illecebrosam deceptionem significat; unde in Proverbiis legitur: Favus distillans labia meretricis [Prov. V]. Aiunt medici, et qui de humanorum corporum scripsere naturis, praecipueque Galenus in libris quorum titulus est Peri ugias, puerorum et iuvenum ac perfectae aetatis virorum mulierumque corpora insito calore fervere, et noxios esse his aetatibus cibos, qui calorem augeant, sanitatique conducere frigida, quaeque in usum sumere, sicut econtrario senibus, qui pituita laborent et frigore, calidos cibos et vina vetera prodesse.
Hrabanus Maurus HOME



>>> Hrabanus Maurus, De Universo, 22, II. De potu.
monumenta.ch > Horatius > 17 > 14 > 19 > 7 > 28 > 69 > 24 > 8 > 10 > 5 > 20 > 10 > 13 > 18 > 5 > 4 > 12 > 4 > 16 > 1 > 3 > 37 > 3 > 21 > 4 > 22 > 26 > 24 > 1 > 2 > 19 > 18 > 14 > 1 > 36 > 3 > 3 > 28 > 86B > 15 > 7 > 29 > 5 > 10 > 16 > 15 > 18 > 3 > 7 > 1 > 2 > 22 > 1 > 14 > 7 > 20 > 7 > 24 > 2 > 2 > 28 > 1 > 1 > 1 > 1 > 81 > 1 > 18 > 18 > 1 > 6 > 1 > 1 > 11 > 18 > 1 > 3 > 1 > 3 > 5 > 11 > 88 > 18 > 33 > 23 > 3 > 24 > 29 > 1 > 17 > 57 > 27 > 18 > 4 > 2 > 50 > 2 > 6 > 1