Hrabanus Maurus, De Universo, 21, CAPUT XXVI. De calceamentis.
| 1 | Sutores nuncupati sunt, quod insertis filo porcorum setis suant, id est, consuant, quasi setores. Caligarios vero, non a callo pedum, sed a calo, id est, ligno vocatus, sine quo consui calceamenta non possunt, quos Graeci calopodas dicunt. Fiebant autem prius ex salice tantum; hinc et calceamenta dicta, quod in calo, id est ligno fiant, vel quod calcentur. |
| 2 | Calceamenta ergo mystice significant praedicationem pacis, de quibus propheta ait: Quam speciosi sunt super montes pedes evangelizantium pacem, praedicantes bonum! [Isa. LII.] Et Apostolus: Calceati, inquit, pedes in praeparatione Evangelii pacis [Eph. VI]. Hinc et in Ezechiele scriptum est: Calceavi te hyacinthino, id est spe coelesti, et calceamento, exemplo videlicet praecedentium patrum. |
| 3 | De quo in Exodo legitur: Et calceamenta habebitis in pedibus vestris [Exod. XII]. Item calceamenta opera sunt mortalitatis, vel exempla pravorum hominum, a quibus Dominus Apostolos prohibuit in Evangelio, dicens: Neque calceamenta portabitis in via [Matth. X]. Ocreae, tibialia calceamenta sunt, quod crura tegant. Cothurni sunt, quibus calceabantur tragoedi, qui in theatro dicturi erant, et alta intonantique voce carmina cantaturi. |
| 4 | Est enim calceamentum in modum crepidarum, quo heroes utebantur; sed tale est, ut et dextro et laevo conveniat pedi. Soleae sunt, quibus tantum pedum plantae teguntur, dictae a solo pedum. Item soleae materiales ex materia corio intexta. Mystice soleae sive sandalia discretionem doctrinae significant; unde Dominus in Evangelio secundum Marcum [Marc. VI], iussit discipulos calceari pedes sandaliis vel soleis: ut pes neque tectus sit, nec totus nudus ad terram: quod mystice significat, ut nec occultetur Evangelium, nec terrenis commodis innitatur. |
| 5 | Socci, cuius diminutivum socelli, appellati inde, quod saccum habeant, in quo pars plantae iniicitur. Caliculae . . . Caligae, vel a callo pedum dictae, vel quia ligantur: nam socci non ligantur, sed tantum intromittuntur. Caliculi vero sive caligae in Actibus apostolorum describuntur [Act. XII], ubi Petrus Apostolus legitur ab Angelo admonitus, ut calcearet se caligis suis, et sequeretur eum, quod significat, ut solutus a vinculis terrenis liberius iret ad praedicationem Evangelii. |
| 6 | Corrigiae a coriis vocantur, vel a colligatione, quasi colligiae. Corrigia ergo mystice ligationem significant mysterii; unde Ioannes Baptista de Domino ait: Cuius non sum dignus corrigiam calceamenti solvere [Marc. I], id est, mysteria incarnationis eius revelare; vel aliter: Non sum dignus eius calceamenta portare, id est, nomen sponsi mihi usurpare. |