monumenta.ch > Hrabanus Maurus > 25
Hrabanus Maurus, De Universo, 21, XXIV. De annulis. <<<     >>> XXVI. De calceamentis.

Hrabanus Maurus, De Universo, 21, CAPUT XXV. De cingulis.

1 Cinctus est lata zona, et minus lata semicinctium, et utriusque diminutivum cingulum. Nam a cinctu per diminutionem cingulum nominatum. Cinctu autem iuvenes in exercitatione campestri verecunda velabant, unde et campestris dicebatur. Cingulum ergo spiritalem operationem significat, ut est illud in psalmo: Praecinxisti me laetitia, ut cantet tibi gloria mea ut non compungar [Psal. XXIX]. Balteus cingulum militare est, dictus per hoc, quod ex eo signa dependent ad demonstrandam legionis militaris summam, id est, sex millium sexcentorum, ex quo numero et ipsi consistunt: unde et balteus dicitur; non tam quod cingitur, sed etiam a quo arma dependent. Balteus vero accinctum virtutum significat, sive circumspectionem mentis, ut est illud in Deuteronomio: Habebis paxillum in balteo [Deut. XXIII], id est stimulum compunctionis in multiplicatione virtutum.
2 Et in aliam partem baltei significatio in Iob, ubi legitur: Balteum regum dissolvet, et praecinget fune renes eorum [Iob. XII]. Zona Graecum est, quam illi zonarion, nos cingulum nuncupamus. Strophium est cingulum aureum cum gemmis, de quo ait Cinna: Strophio lactentes cincta papillas: sed Prudentius: 'Nomen hoc gemmae strophio illigatum est.
3 ' Zona enim significat mortificationem corporis: unde de Ioanne Baptista in Evangelio legitur: Ipse autem Ioannes habebat vestimentum de pilis camelorum, et zona pellicea circa lumbos suos: esca autem eius erat locusta et mel silvestre [Matth. III]. Ecce in Ioanne vilitas cibi et vestimenti laudatur, quorum exercitatio in divite arguitur; et pilis, inquit, habebat, non de lana; quia aliud austerae vestis indicium est, aliud luxuriae mollioris.
4 Zona autem pellicea, qua accinctus fuit et Elias, mortificationis symbolum est. Porro quod sequitur: esca autem eius erat locustae et mel silvestre: habitatori solitudinis congruum fuit: ut non delicias ciborum, sed necessitatem humanae carnis expleret. Redimiculum est, quod succinctorium sive bracile nuncupamus, quod descendens per cervicem, et a lateribus colli divisum, utrarumque alarum sinus ambit atque hinc inde succingit, ut constringens latitudinem, vestes ad corpus contrahat, atque coniungendo componat.
5 Hoc vulgo bracile quasi brachiale dicunt; quamvis nunc non brachiorum, sed renum sit cingulum. Huius habitus consuetudinem monachi habuerunt in Aegypto commorantes, ita ut brachiis impigri ad omne opus, expeditique redderentur, illud Apostoli praeceptum studentes omni virtute complere: Quia non solum mihi, sed etiam his qui mecum erant, ministraverunt manus istae: neque panem ab aliquo gratis manducavimus, sed in labore et fatigatione nocte ac die operantes, ne quem vestrum gravaremus [II Thess. III]. Et: Si quis non vult operari, nec manducet [Ibid.]. Succinctorium autem vocatum, quod (ut dictum est) sub brachiis ductum alarum sinum ambit atque hinc inde succingit.
6 Succinctorium autem significat solidamentum iustitiae et veritatis: unde scriptum est in Isaia de Domino: Et erit iustitia cingulum lumborum eius, et fides cinctorium renum eius [Isa. XI]; quia ipse factus est nobis a Deo sapientia et iustitia et sanctificatio et redemptio [I Cor. I]; qui in Evangelio loquebatur: Ego sum lux et via, vita et veritas [Ioan. XIV]; de quo in psalmis dicitur: Veritas de terra orta est, et iustitia de coelo prospexit [Psal. LXXXIV]; unde et Apostolus hortatur Ephesios, dicens: State ergo succincti lumbos vestros in veritate, et induti lorica iustitiae [Ephes. VI]. Fascia est, qua tegitur pectus, et papillae comprimuntur, atque crispante cingulo angustius pectus arctatur, et dicta fascia, quod in modum fasciculi corpus alligat; hinc et fasciolae, quibus vulnera alligantur: potest autem in fascia sollicita mentis custodia erga cogitationes perversas et desideria nociva intelligi, quam mulier, hoc est, fidelis anima ad conservationem sui sibimetipsi adhibet; unde dicit propheta: Nunquid potest oblivisci mulier ornamenti sui, aut fasciae pectoralis suae? etc. [Ier. II].
Hrabanus Maurus HOME