Hrabanus Maurus, De Universo, 21, CAPUT XXIV. De annulis.
| 1 | Annuli autem per diminutionem dicti a circulis et anis, qui sunt circum brachia, et circum crura: unde et signa eorum per diminutionem sigilla: nam signa maiora sunt, sigilla vero quasi minora signa. Annulos homines primum gestare coeperunt quarto a pollice digito, quod eo vena quaedam ad cor usque pertingat, quam notandam ornandamque aliquo insigni veteres putaverunt. |
| 2 | Apud Romanos annuli de publico dabantur, et non sine discrimine. Nam dignitate praecipuis viris gemmati dabantur, caeteris solidi. Annulum aureum neque servus neque libertinus gestabat in publico: sed annulo aureo liberi utebantur, libertini argenteo, servi ferreo. Annulus fidei signaculum demonstrat, ut est illud: Date annulum in manu eius [Luc. XV], hoc est, fidei indicium in bona operatione. |
| 3 | In Isaia quoque, ubi enumerantur ornamenta multiplicia, mitrae et caeterorum mentio fit, ita legitur: In die illa auferet Dominus ornamenta calceamentorum, et lunulas, et torques, et monilia, et armillas, et mitras, discriminalia, et periscelidas, et muraenulas, et olfactoriola, et inaures, et annulos, et gemmas in fronte pendentes, et mutatoria, et pallia, et linteamina, et acus, et specula, et sindones, et vittas, et theristra [Isa. III]. Mystica eorum significatio a sanctis doctoribus lucide exposita est. Describit monilia feminarum, et per haec insignia civitatum, vel iuxta anagogen variarum ornamenta virtutum: habent mulieres in lunae similitudinem bullulas dependentes, quas nos ad Ecclesiae ornamenta transferimus, quae illuminantur sole iustitiae. Torques quoque, quae ad pectus usque dependent, intelligentiam ac principatum mentis in corde demonstrant. Et monilia quae uno sermone omnia ornamenta significant, et armillarum bona opera, qualia Rebecca accepit in sponsalibus: et mitras capitis ornamenta et discriminalia, ut iudicium habeat singulorum, et periscelidas, quibus noster gressus ornatur: ut audimus: Pes tuus non offendet [Prov. III]. et: Eruet pedes meos a lapsu [Psal. XXIV]. Et muraenulas, quae auri atque argenti texuntur virgulis, sensum videlicet Scripturarum. |
| 4 | Et olfactoriola, ut: Christi bonus odor simus [II Cor. II]. Et inaures, ne audiamus iudicium sanguinis, sed Domini verba, dicentis: Qui habet aures audiendi audiat (Math. XI, XIII). Et annulos quibus signamur ad Domini militiam, quem Deus signavit Pater [Ioan. VI]; unde dicitur ad principem Tyri: Tu es signaculum similitudinis [Ezech., XXVI]. Filius quoque prodigus [Luc. XV] cum stola recepit annulum et calceamenta et gemmas in fronte pendentes, quibus nostra ora decorantur; de cuius capitis ornamento et in psalmo legimus: Sicut unguentum in capite, quod descendit in barbam Aaron [Psal. CXXXII]. Mutatoria iuxta anagogen illa sunt, de quibus dicitur: Ibunt de virtute in virtutem [Psal. LXXXIII]. Et linteamina, ut lauti in Domino deliciis perfruamur, secundum illud quod in psalmis scriptum est: Torrente voluptatis tuae potabis eos [Psal. XXXV]. Haec autem omnia perdiderunt filiae Sion, quia ambulaverunt extento collo, et oculorum nutibus superbiam gestierunt, putantes suae esse potentiae, quod habebant, et non Domini gratiae. |
| 5 | Habent acus mulieres, quibus crinium compago retinetur, ne laxius fluant, et sparsi dissipentur capilli. Habent et specula, quibus considerant vultum suum, et, si quid deesse viderint, addunt ornamento. Habent et theristra, quae nos pallia possumus appellare, quibus obvoluta est et Rebecca, et hodie Arabiae ac Mesopotamiae operiuntur feminae. |
| 6 | Filiae ergo Sion propter superbiam suam perdiderunt acus, quibus omnium praeceptorum regula stringebatur; perdiderunt specula, quae obtulerunt in Exodo, manentes in foribus tabernaculi, mulieres ad luterem Domini fabricandum. De quibus et Paulus apostolus loquebatur: Videmus autem nunc per speculum in aenigmate [I Cor. XIII]. Amiserunt sindones et vittas, quibus operiebant humeros, et fluentem huc atque illuc animum constringebant, et theristra, quo tutissimo in aestibus tegebantur umbraculo. |
| 7 | Item inaures obedientia sive intellectus in scripturis rectus intelligitur: unde in Exodo viri cum mulieribus praebuerunt armillas et inaures, annulos et dextralia. In malam vero partem aliquando haec significationem trahunt, ut est illud, quod ob fornicationem vituli conflatilis in Exodo legitur, ubi dixit Aaron: Tollite inaures aureas de uxorum et filiarum vestrarum auribus, afferte ad me [Exod. XXXII]. Et in libro Iudicum Gedeon ad populum dixit: Date mihi inaures ex praeda vestra [Iud. VIII]. Inaures enim aureas Ismaelitae, id est obedientes sibi habere consueverunt. |
| 8 | Et post pauca, fornicatusque est, inquit, Israel in eo [Ibid.]. Torques praedicationis decus intelligitur, ut in Ezechiele: Dedi, inquit, armillas in manibus tuis, et torquem circa collum tuum [Ezech. XVI]. Et in malam partem in libro Iudicum: Praeter torques aureas camelorum [Iud. VIII], hoc est ornatam eloquentiam peccatorum. Armillas decus operis vel virtutis, ut in Exodo: Viri cum mulieribus praebuerunt armillas [Exod. XXXV]. Dextralia, recta operatio, ubi et supra. Discretio boni et mali, ubi et supra. Annulus (ut supra diximus) fidei signaculum significat, ut in Evangelio: Date annulum in manu eius [Luc. XV]. Item annulus obsignatio sacrae legis est: non enim omnibus patet mystica et occulta sanctae Scripturae intelligentia; unde scriptum est in Apocalypsi: Vidi librum in dextera sedentis signatum sigillis septem [Apoc. V]; et alibi: Clausi inquit, signatique sunt sermones [Dan. XII]. Specula quoque praecepta divina sive exemplaria praecedentium patrum intelliguntur: unde scriptum est in Exodo: Fecit et labrum aereum cum basi sua de speculis mulierum excubantium in ostio tabernaculi [Exod. XXXVIII], hoc est sanctarum animarum, quae in observantia mandatorum Dei quotidie vigilant. |
| 9 | In polymito varia virtutum charismata intelliguntur, ut est illud in Ezechiele: Unxi te oleo et vestivi te discoloribus [Ezech. XVI]; et in aliam partem: Negotiatores tui, hoc est, Tyri, involucres hyacinthi et polymitorum gazarum pretiosarum [Ezech. XXVII]. |