Hrabanus Maurus, De Universo, 21, CAPUT XXIII. De ornamento.
| 1 | Ornamenta sunt dicta, eo quod eorum cultu ora vultusque decorentur. In ornamentis autem virtutum varietates vel diversae charismatum gratiae, quae animas hominum ornant, intelligi possunt; unde in Ezechiele Dominus ad Iudaeam dicit: Indui te subtilibus, et ornavi te [Ezech. XVI]. Et alibi scriptum: Ornavi te in monilibus [Isa. LXI]. E contrario vero in Salomone ita legitur: Ecce mulier in ornamento meretricio [Prov. VII], hoc est, haeretica pravitatis sophistica locutione, et falso virtutum colore. |
| 2 | Primum ornamentum est corona, insigne victoriae sive regii honoris signum, quae in capite regum ponitur ad significandos circumfusos in orbe populos, quibus accinctus quasi caput suum coronatur. Nomen coronae hac ex causa vocatum, eo quod in initio circum aras curreretur, atque ad imaginem circuitus vel chori est formata et nominata corona. |
| 3 | Imperatores Romani et reges quidam gentium aureis coronis utuntur: Persae tiaras gerunt, sed reges rectas, satrapae incurvas. Reperta est autem tiara a Semiramide Assyriorum regina: quod genus ornamenti exinde usque hodie gens ipsa retinet. Athenienses enim cicadas aureas gerebant partim in vertice, nonnulli in fronte. |
| 4 | Non enim eadem sunt insignia omnium regnorum. Gentilium vates infula, apice pileo sive galero utebantur. Corona autem mystice aeternae gloriae mercedem pro iustitia significat: unde Apostolus ait: Bonum certamen certavi, cursum consummavi, fidem servavi, de reliquo reposita est mihi corona iustitiae [II Tim. IV]. Quomodo spiritalium profectuum consummatio provehit ad coronam: recte horum quoque remuneratio nomine coronae vocitatur. Item corona discipulorum Domini ambitum vel totius Ecclesiae conventum ad Christum significat, de quo psalmista ait: Posuisti in capite eius coronam de lapide pretioso [Psal. XX]. Et item: Benedices, inquit, coronam anni benignitatis tuae [Psal. LXIV]. Corona enim non improbe circumeuntium discipulorum videtur significare conventum: quia ipsum docentem desiderantium apostolorum circuitus ambiebat; haec erat corona capitis, hoc regale diadema, quod non ornaret impositum, sed de Christo Domino potius ornaretur. |
| 5 | In hac enim corona et totius mundi circulum merito poterimus advertere, in quo generalis significatur Ecclesia. In contrarium vero corona ponitur, quando tribulationis circumdationem significat; unde scriptum est: Coronans coronavi te tribulatione [Isa. XXII]. Nam diadema quidam dicunt esse ornamentum capitis matronarum ex auro et gemmis contextum, quod in se circumactis extremitatibus retro astringitur, et exinde dictum Graece, quod praeligetur. |
| 6 | Infula est fasciola sacerdotalis capitis, alba, in modum diadematis, a qua vittae et ab utraque parte dependent, quae infulam vinciunt. Infula autem plerumque lata erat, plerumque tortilis de albo et cocco. Apex est pileum sutile, quo sacerdotes gentiles utebantur, appellatus ab apiendo, id est, a ligando. |
| 7 | Nam virgula, quae in pileo erat connectebatur filo, quod fiebat ex lana hostiae. Galerum pileum ex pelle caesae hostiae factum. Pileum autem dictum a pelle hostiae, unde fiebat. Cydaris et ipsa sacerdotum erat, quod a plerisque mitra vocatur. Mitra est pileum Phrygium caput protegens, quale est ornamentum capitis devotarum: sed pileum virorum est, mitra autem feminarum. Redimicula autem sunt, quibus mitra alligatur: pileum autem (ut praediximus) a pelle erat. Nam mitra ex lana est. |
| 8 | Ricula est mitra virginalis capitis; vittae sunt, quae in crinibus innectuntur, quibus fluentes religantur capilli: et vittae dictae, quod vinciant. Taenia autem vittarum extremitas dependens diversorum colorum. Item vitta est, qua corona vincitur; taenia vero extrema pars vittae quae dependet coronae. |
| 9 | Discriminalia capitis mulierum sunt, vocantur ex eo quod caput earum a viro discernant; nam et discriminare dividere dicitur. Acus sunt, quibus in feminis ornandorum crinium compago retinetur, ne laxius fluant, et sparsi dispendet [dissipentur] capilli. Inaures ab aurium foraminibus nuncupatae, quibus pretiosa grana lapidum dependent: harum usus in Graecia, puellae utraque aure: pueri tantum dextera gerebant. |
| 10 | Torques sunt circuli aurei a collo ad pectus usque pendentes. Torques autem et bullae a viris geruntur, a feminis vero monilia et catellae. Dictae autem torques, quod sint tortae: et bullae, quod similes sint rotunditate bullis, quae in aqua vento inflantur. Monile ornamentum ex gemmis est, quod solet ex feminarum pendere collo: dictum a munere. |
| 11 | Hoc etiam et serpentum dicitur quia constat ex amphorulis quibusdam aureis, gemmisque variis in modum facturae serpentis: nonnulli hoc et segmentum dicunt, ut Iuvenalis: Segmenta et longos habitus; licet et segmentatas vestes dicamus, ut ipse, Et segmentatis dormisset parvula cunis. Plerumque autem et per monile omnia ornamenta matronarum significantur, quidquid illis munere datur. Muraena vulgo vocatur, quod scilicet auri metallo in virgulis lentescente quaedam ordinis flexuosi catena contexitur in similitudinem muraenae serpentis, quae ad collum ornandum aptatur. |
| 12 | Haec et interdum auri atque argenti texitur virgulis. Unde et in Canticis dicitur canticorum: Muraenulas aureas faciemus tibi vermiculatas argento [Cant. I]. In muraenulis quippe Scriptura sancta ostenditur, quae auro spiritalium sensuum fulget interius, et argento coelestis eloquii nitet exterius: dextras communes esse virorum ac feminarum, quia utriusque sexus dextrae sunt. |
| 13 | Armillae autem proprie virorum sunt, collatae victoriae causa militibus ob armorum virtutem; unde et quondam vulgo viriolae dicebantur. Ab intellectu autem circuli armilla non discrepat, quia ipsa quoque hoc, ubi ponitur, ambiendo constringit. Sed armilla latius extenditur, circulus rotundus fit. Fibulae sunt, quibus pectus feminarum ornatur, vel pallium tenetur a viris in humeris, seu cingulum in lumbis. |
| 14 | Lunulae sunt ornamenta mulierum in lunae similitudine bullulae aureae dependentes. Specula sunt, in quibus feminae vultus suos intuentur. Dictum autem speculum, vel quod ex splendore reddatur, vel quod ibi feminae intuentes considerent speciem sui vultus, et quidquid ornamenti deesse viderint, adiiciant. Periscelides sunt apud feminas crurum ornamenta, quibus gressus earum ornantur. |
| 15 | Olfactoriola vascula sunt muliebria, in quibus odoramenta gestantur. |