monumenta.ch > Plinius Minor > 26 > 28 > 8 > 3 > 19 > 1 > 5 > 3 > 2 > 34 > 3 > 12 > 13 > 13 > 6 > 3 > 10 > 73 > 7 > 35 > 4 > 11 > 65 > 14 > 2 > 14 > 26 > 8 > 2 > 15 > 3 > 19 > 6 > 16 > 3 > 1 > 24 > 7 > 2 > 38 > 1 > 20 > 9 > 3 > 22 > 17 > 24 > 1 > 71 > 10 > 14 > 28 > 14 > 10 > 5 > 5 > 15 > 1 > 1 > 15 > 1 > 1 > 4 > 1 > 1 > 51 > 1 > 15 > 1 > 1 > 1 > 2 > 15 > 1 > 9 > 12 > 13 > 24 > 1 > 24 > 4 > 16 > 4 > 16 > 3 > 3 > 1 > 1 > 22
Hrabanus Maurus, De Universo, 21, XXI. De coloribus vestium. <<<     >>> XXIII. De ornamento.

Hrabanus Maurus, De Universo, 21, CAPUT XXII. De instrumentis vestium.

1 Tela pro longitudine staminum dicta, cuius derivativum est telaria. Tela pro longitudine dicitur. Stamen significat aut prolongationem vel ordinationem iudicii: unde legitur in Propheta: Et telam quam orditus est super universas nationes terrae [Isa. XXV]; quia Dominus undique praemia iudicaturus secundum propria praeparat merita.
2 Colum, quod sit in longitudine et rotunditate, quasi columna. Fusus, quod per ipsum fundatur, quod netum est. In colo enim scripturarum scientia exprimitur: et in fuso intentio discretionis: unde scriptum est in Proverbiis de muliere forti: Manus eius misit ad fortia, et digiti eius apprehenderunt fusum [Prov. XXXI]. Solent enim feminae nentes, fusum in dextera, colum tenere in sinistra.
3 In colo enim lana involuta est, quae filo ducenda et nenda transeat in fusum. Saepedum in Scripturis dextera vitam perpetuam, laeva praesentia dona Dei significat: opulentiam videlicet rerum, pacem temporum, sospitatem corporum, scientiam quoque scripturarum, et coelestium perceptionem sacramentorum. Haec et huiusmodi bona, cum Domino largiente, percipimus, iam lanam agni immaculati de colo infusam, de laeva in dextram traiicimus; quia de bonis nostri Redemptoris, de exemplis operum eius stolam nobis gloriae coelestis, ac vestem charitatis nuptialem facimus.
4 Netum enim, unde fila conficiuntur, laborem exprimit terrenum: unde homines sibi futurae remunerationis apparant indumentum. De quo Dominus in Evangelio, volens nos retrahere a mundana concupiscentia, et ad futuram gloriam praeparare, ait: Considerate lilia agri, quomodo crescunt; non laborant, neque nent, etc. [Matth. VI.] Stamen dictum, quia rectum stat. Trama, quod via recta transmittatur per telam: est enim filum inter stamen currens, quae duo possunt significare fidem rectam cum bonis operibus.
Hrabanus Maurus HOME