monumenta.ch > Plinius Minor > 13 > 21 > 31 > 13 > 12 > 2 > 26 > 4 > 14 > 20 > 1 > 26 > 14 > 20 > 84 > 2 > 19 > 3 > 1 > 15 > 2 > 12 > 19 > 13 > 8 > 12 > 6 > 99 > 13 > 3 > 7 > 14 > 4 > 31 > 14 > 19 > 10 > 51 > 6 > 1 > 3 > 11 > 10 > 26 > 5 > 14 > 3 > 2 > 14 > 30 > 23 > 96 > 3 > 3 > 10 > 27 > 19 > > 19 > 3 > 7 > 3 > 3 > 11 > 16 > 48 > 5 > 9 > 1 > 4 > 41 > 17 > 16 > 21 > 33 > 6 > 22 > 10 > 45 > 5 > 10 > 25 > 4 > 5 > 16 > 4 > 22 > 9 > 28 > 3 > 11 > 3 > 28 > 23 > 15 > 2 > 12 > 13 > 20 > 16 > 16 > 21
Hrabanus Maurus, De Universo, 21, XX. De lana et lino. <<<     >>> XXII. De instrumentis vestium.

Hrabanus Maurus, De Universo, 21, CAPUT XXI. De coloribus vestium.

1 Purpura apud Latinos a puritate lucis vocata; apud Graecos autem porphyra dicitur cum aspiratione, apud nos purpura sine aspiratione. Ferrugo color est purpurae subnigrae, quae fit in Hispania: ut: Ferrugine clarus Ibera. Dicta autem ferrugo, quod omnis purpura prima tinctura eiusmodi coloris existat.
2 Coccum Graeci, nos rubrum seu vermiculum dicimus: est enim vermiculum ex silvestribus frondibus. Coccus, quia ignis habet speciem, merito flagrantissimae sanctorum dilectioni comparatur. Unde et quidam ex eis, qui hanc, praesente et comitante secum Domino, conceperant, aiebant: Nonne cor nostrum ardens erat in nobis, cum loqueretur in via, et aperiret nobis Scripturas? [Luc. XXIV.] Cui contra de reprobis dicitur: Et quoniam abundabit iniquitas, refrigescet charitas multorum [Matth. XXIV]. Haec quasi bis tinguntur, cum amore Dei et proximi flammescimus, cum illum ex toto corde, tota anima, tota virtute, sicut et nos ipsos, diligimus.
3 Hyacinthus quoniam aeris et coeli speciem imitatur, eorumdem mentes electorum omni spe et desiderio coelestia quaerentes significat: cuius nobis coloris sacramentum commendans Apostolus ait: Si consurrexistis cum Christo, quae sursum sunt quaerite, ubi Christus est, in dextra Dei sedens [Col. III].
Hrabanus Maurus HOME