Hrabanus Maurus, De Universo, 21, CAPUT XX. De lana et lino.
| 1 | Lana a laniando, id est, a vellendo vocata: hinc et vellus dictum, quod prius lanae vellerentur, non tonderentur. Linum ex terra oritur, deflexumque nomen eius a Graeco: nam linum Graeci linarium dicunt, sive quod sit molle et lene. Possunt autem mystice in lana, quia ovinus est habitus, omnia pietatis et simplicitatis opera, quae proximis impendimus, accipi. |
| 2 | Potest in lino, quod ex terra virens oritur, sed longo ac multiplici exercitio humorem nativum amittit atque ad gratiam novi candoris pervenit, castigatio nostrae carnis intimari, cui dum ingenitas vitiorum sordes per continentiam excoquimus, dignam profecto eam, qua Christum induamus, efficimus, iuxta illud Apostoli: Quotquot ergo in Christo baptizati estis, Christum induistis [Gal. III]. De lana ergo et lino in Proverbiis de muliere forti scriptum est: Quaesivit lanam et linum, et operata est consilio manuum suarum [Prov. XXXI]. Quaerit ergo mulier fortis lanam et linum, et operatur consilio manuum suarum, cum ecclesia sancta sollicite perquirit, quibus se pietatis fructibus exerceat, quomodo a carnalibus emundet illecebris, et hoc utrumque consilio prudentissimo, hoc est, supernae solummodo retributionis facit intuitu. |
| 3 | Stuppa vero cannabi est sive lini: haec secundum antiquam orthographiam stippa dicta, quod ex ea rimae navium stippentur: unde et stippatores dicuntur, qui in vallibus eam componunt. Haec potest significare despectam verbi doctrinam a superbis, quae tamen frequenter adiuvat necessitatibus populorum in fluctibus huius saeculi laborantium. Byssus genus est quoddam lini nimium candidi et mollissimi, quod Graeci papatem vocant. |
| 4 | De bysso quoque in Proverbiis scriptum est: Byssus quoque et purpura indumentum eius [Prov. XXXI]. Byssus in castitate purae conversationis: purpura in effusione pretiosi martyrum sanguinis. Byssus namque candidi coloris est: purpureus autem color de sanguine conchyliorum marinorum tinguitur, quod et ostrum vocatur, eo quod ex testae humore tingitur; unde pulchre dictum est a Patribus quia sancta Ecclesia electorum floribus vernans, in pace habeat lilia, in bello rosas. |
| 5 | Item quia byssus de terra virens oritur, sed per exercitationes longas ac multifarias, amisso humore ac virore nativo, ad decorem candidae vestis perducitur. Purpura autem regalis est habitus. Bysso induitur Ecclesia, cum castigant corpora sua electi, et servituti subiiciunt; purpura autem, cum eamdem continentiam non ob favorem vulgi, sed pro acquirenda beatitudine regni perennis exercent. |
| 6 | Sed hic virtutum habitus in praesenti quidem nescientibus videtur contemptibilis, sed in futuro, qualis fuerit, manifeste patebit. Unde pulchre in Apocalypsi sua Ioannes sanctorum se vocem audisse refert, dicentium. Gaudeamus et exsultemus: quia venerunt nuptiae agni, et uxor eius praeparavit se, et datum est ei, ut cooperiat se byssinum splendens candidum [Apoc. XIX]. Byssinum enim iustificationes sunt sanctorum. |
| 7 | Et in contrariam partem byssi et purpurae significatio in Evangelio trahitur, ubi ita legitur: Erat quidam dives, qui induebatur purpura et bysso [Luc. XVI]; ubi saecularium divitiarum ambitio exprimitur, quae ad tempus avaris arridet, sed cito decidua ad luctum aeternum eos perducit. |