monumenta.ch > Plinius Minor > 26 > 28 > 8 > 3 > 19 > 1 > 5 > 3 > 2 > 34 > 3 > 12 > 13 > 13 > 6 > 3 > 10 > 73 > 7 > 35 > 4 > 11 > 65 > 14 > 2 > 14 > 26 > 8 > 2 > 15 > 3 > 19
Hrabanus Maurus, De Universo, 21, XVIII. De palliis feminarum. <<<     >>> XX. De lana et lino.

Hrabanus Maurus, De Universo, 21, CAPUT XIX. De stratu et reliquis vestibus quae in usu habentur.

1 Stragulum vestis est discolor, quod manu artificis diversa varietate distinguitur. Dictum autem, quod in stratu et amictum apta sit. De quo Salomon: Stragulatam vestem fecit sibi: byssus et purpura indumentum eius. Stragulata vestis, quae, variante textura, solet firmissima confici fortia Ecclesiae opera et diversa virtutum eius ornamenta significat.
2 De quibus Propheta in summi regis, viri videlicet illius, laude cecinit: Astitit regina a dextris tuis in vestimento deaurato, circumdata varietate [Psal. XLIV]; sicut supra ostensum est. Cervicalia autem sunt, eo quod ponantur sub cervice vel cubito. Pulvillus dictus a pulvinari, qui est divitum lectus. Culcitrae vocatae, quod calcentur, id est, farciantur pluma sive tomento, quo molliores calidioresque sint.
3 Cervicalia autem sive pulvilli seu culcitrae possunt iuxta allegoriam adulationes designare falsorum doctorum et adulatorum, qui decipiunt eos, quibus pro malis operibus impunitatem promittunt, et vitae praemia indignis spondent. Quibus per prophetam dicitur: Vae vobis, qui consuitis pulvillos sub omni cubitu, et cervicalia ad decipiendas animas, etc. [Ezech. XIII.] Tapeta dicta, quod pedibus primum sternerentur quasi tapedia.
4 Tapeta enim ornatum eloquentiae possunt significare: unde meretrix in Proverbiis ait: Intexui funibus lectum meum, stravi tapetibus pictis ex Aegypto [Prov. VII]. In lecto ergo funibus intexto meretrix mollitiem quiescendi designat. In tapetibus vero pictis ex Aegypto etiam oculorum tentat illecebras, quibus nefando aspectu irretitis facilius ad seducenda mentis arcana penetrat.
5 Quia vero nomine funium aliquando solent divina praecepta figurari, quo a nostris nos voluptatibus coercendo religant, promittunt se haeretici contextu verborum coelestium salubre suis auditoribus quasi stratum parare, in quo vitiorum tumultibus libero corde quiescant; sed veraciter illis funibus peccatorum construunt locum perditionis, ubi perpetuo pedes manusque alligati damnentur: de quo Dominus in Apocalypsi: Et dedi, inquit, illi tempus, ut poenitentiam ageret, et non vult poenitere a fornicatione sua.
6 Ecce mitto eam in lectum, et qui moechantur cum ea in tribulationem maximam [Apoc. II]. In tapetibus vero pictis ex Aegypto ornatus eloquentiae et dialecticae artis versutia, quae ab ethnicis originem sumpsit, intelligitur, per quam mens haeretica sensum doctrinae pestilentis, quasi meretrix thorum facinoris, se texisse gloriatur.
7 Mantelia nunc pro operiendis mensis sunt, quae (ut nomen ipsum indicat) olim tergendis manibus praebebantur. Mappae convivii et epularum appositarum sunt quasi manubiae atque ob id nominatae, cuius diminutivum mappella est sive mandeba a mandendo. Sabanum Graecum est. Facitergium et manutergium a tergendo faciem vel manus vocatum.
8 Haec linteamina ad officium mensae pertinent, et ad ministerium humanum: sed non minus ad usum sacri ministerii, et ad officium altaris pertinere noscuntur, quando supra mensam, hoc est, sacrum altare linteamina munda ponuntur, et mappulae manibus sacerdotum et ministrorum tenentur, ut populus eos semper ad servitium Dei paratos conspiciat.
9 Vela dicta, quod obiectu suo interiora domorum velent. Aulaea, vela picta, et grandia, quae ideo aula dicta sunt, quod primum in aula Attali regis Asiae, cui successit populus Romanus, inventa sunt. Cortinae sunt aulaea, id est, vela de pellibus, qualia in Exodo leguntur, a quibus tabernaculum extrinsecus tegebatur. Dictae autem cortinae a coriis, eo quod prius ex pellibus fuissent factae: unde et in eodem tabernaculo legis iubentur cortinae fieri ex pellibus arietum rubris, et ex pellibus hyacinthinis.
10 Cilicia Arabes nuncupant velamenta pilis caprarum contexta, ex quibus sibi tentoria faciunt. Vela enim et cortinas atque saga cilicina in tabernaculo Domini, divino praecepto, quisquis Exodum legerit, facta poterit agnoscere, et inde mysterium congruum sano sensu valet rimari, maxime cum ibi decem cortinae iussae sunt fieri diversorum colorum specie varietate [variegatae]; quia sancta universalis Ecclesia ex multis electorum personis, ex multis per orbem ecclesiis, ex variis virtutum floribus aedificatur, cuius omnis perfectio in denario numero continetur.
11 Saga, ergo, quibus operitur tabernaculum, rectores sunt Ecclesiae sanctae, quorum industria ac labore pecus eiusdem ecclesiae protegitur atque incessabili cura munitur: ne videlicet vita fidesque electorum haeretica seductione corrumpi: ne falsorum catholicorum improbitate foedari: ne tentantium vitiorum sorde attaminari: ne temporalium subsidiorum inopia possit ad tristitiam deduci.
Hrabanus Maurus HOME



Hrabanus Maurus, De Universo, 21, XVIII. De palliis feminarum. <<<     >>> XX. De lana et lino.
monumenta.ch > Plinius Minor > 26 > 28 > 8 > 3 > 19 > 1 > 5 > 3 > 2 > 34 > 3 > 12 > 13 > 13 > 6 > 3 > 10 > 73 > 7 > 35 > 4 > 11 > 65 > 14 > 2 > 14 > 26 > 8 > 2 > 15 > 3 > 19