Hrabanus Maurus, De Universo, 21, CAPUT XVIII. De palliis feminarum.
| 1 | Regillum est praelautum reginarum amiculum, unde et appellatum. Peplum matronale pallium ex purpura signatum, cuius fimbriae aurei staminis summitate resplendent. Palla est quadrum pallium muliebris vestis, deductum usque ad vestigia, affixis in ordinem gemmis: et palla dicta a pallein, id est, a mobilitate, quae circa finem huiusmodi indumenti est: sive quod rugis vibrantibus sinuata crispetur. |
| 2 | Theristrum palliolum est, quo usque hodie Arabiae et Mesopotamiae mulieres velantur, quibus in aestu tutissimo teguntur umbraculo. Anaboladium amictorium lineum feminarum, quo humeri operiuntur, quod Graeci et Latini sindonem vocant. Nam de theristro et in Isaia legitur, et in Genesi de Rebecca ita scriptum est: Rebecca quoque, conspecto Isaac, descendit de camelo, et ait ad puerum: Quis est ille homo, qui venit per agrum in occursum nobis? Dixit ei: Ipse est dominus meus. |
| 3 | At illa tollens cito pallium, operuit se [Gen. XXIV]. Rebecca vero, Isaac viso, quis ille homo sit, requisito puero, cognoscit: quia quotidie sancta Ecclesia adhuc prophetarum atque apostolorum dicta, quod de Redemptore suo credere debeat, intelligit. Quae sese mox pallio operuit: quia tanto subtilius Salvatoris sui mysteria penetrat, quanto altius de anteacta vita confunditur: et, quia perverse egerit, verecundatur. |
| 4 | Pallio se cooperire curavit, quia viso Domino infirmitatem suae actionis erubuit: et illa, quae prius in camelo libere gestabatur, descendens postmodum verecundia tegitur. De sindone ergo mystice munditia castitatis exprimitur: unde corpus Domini Ioseph involvisse legitur, quia inenarrabili castitate demonstravit illud mundissimum fore, et a mundis hominibus in sacramento percipiendum oportere. Item in Proverbiis de muliere forti ita legitur: Sindonem fecit, et vendidit; et cingulum tradidit Chananaeo [Prov. XXXI]. In linteo sindonis subtilis intextio signatur sanctae praedicationis, in qua molliter quiescit: quia mens in illa fidelium spe superna refovetur. |
| 5 | Unde et Petro animalia in linteo demonstrantur [Act. X]; quia peccatorum animae misericorditer aggregatae in blanda fidei quiete continentur. Hanc ergo sindonem fecit et vendidit; quia fidem, quam credendo texuerat, loquendo dedit, et ab infidelibus vitam rectae conversationis accepit: quae et Chananaeo cingulum tradidit, quia per vigorem demonstratae iustitiae fluxa opera gentilitatis astrinxit: ut hoc, quod praecipitur, vivendo teneat, sicut scriptum est in Evangelio: Sint lumbri vestri praecincti [Luc. XII]. Stola, matronale operimentum, quod cooperto capite et scapula a dextro latere in laevum humerum mittitur. |
| 6 | Stola autem Graece vocatur, quod supermittatur: eadem ricinium Latino nomine appellatum eo quod dimidia eius pars retro reiicitur, quod vulgo mavortem dicunt. Vocatum autem mavortem, quasi Martem: signum enim maritalis dignitatis et potestatis in eo est. Caput enim mulieris est vir [I Cor. XI]; inde et super caput mulieris est. |
| 7 | Stola indumentum baptismi vel fidei significat, ut in Evangelio: Cito proferte stolam primam, et induite eum [Luc. XV]. Item stola remunerationem futuram significat atque immortalitatem: aliquando vero honorem dignitatis sive ordinis sacri; unde scriptum est: Stola gloriae induet illum [Eccli. VI]. Remuneratio autem futura in stola significatur, ubi legitur in Apocalypsi, quod animabus sanctorum, quae clamabant ad Dominum post effusionem sanguinis sui, et vindictam expetebant, responsum sit: Ut requiescerent adhuc modicum tempus donec impleantur conservi eorum, et fratres eorum, qui interficiendi sunt similiter, sicut et illi [Apoc. VI]. Singulas modo stolas habent animae sanctorum de sua immortalitate gaudentes, resurgentibus autem corporibus, iuxta Isaiam, in terra sua duplicia possidebunt [Isa. LXI]. Non desiderium resurrectionis abnuitur, sed ex colligendorum fratrum augmento differtur. |
| 8 | Nam et ipsa animarum laetitia potest stolis albis figurari, cum Domino revelante, didicerint et impios in fine damnandos, et usque in finem saeculi multos suo numero per martyrium esse sociandos: atque interna charitate perfusi maluerint hac consolatione contenti pro supplendo fratrum numero hactenus sua gaudia deferri [differri]. |