Hrabanus Maurus, De Universo, 21, CAPUT XVII. De palliis virorum.
| 1 | Pallium est, quo ministrantium scapulae conteguntur, ut, dum ministrant, expediti discurrant. Plautus: Si quid facturus es, appende in humeris pallium. Et pergat, quantum valet, tuorum pedum pernicitas. Dictum autem pallium a pellibus: quia prius superindumenta pellicia veteres utebantur, quasi pellea: sive a palla per derivationem. Chlamys est, quae ex una parte induitur, neque consuitur, sed fibula infrenatur: hinc et Graece nomen accepit. Chlamys laudis est ornatus, ut in Salomone: Et chlamydem fecit viro suo, id est, vestimentum: quod tanquam de duobus Testamentis confectum sit. |
| 2 | Toga dicta, quod velamento sui corpus tegat atque operiat. Est autem pallium purum forma rotunda effusiore, et quasi inundante sinu, et sub dextro veniens supra humerum sinistrum ponitur: cuius similitudinem in operimentis simulacrorum vel picturarum aspicimus, easque statuas togatas vocamus. Toga autem Romani in pace utebantur, belli autem tempore paludamentis: mensura togae iusta, si sex ulnas habeat. |
| 3 | Toga palmata dicebatur, quam merebantur hi, qui reportabant de hostibus palmas. Ipsa vocabatur et toga picta, eo quod victorias cum palmis intextas haberet. Pallium mystice in bono accipitur, ut est illud: Pallium laudis pro cingulo moeroris [Isa. LXI]. Item in contrariam partem in psalmo pallium positum est, ubi legitur de Ecclesia: Qui fundavit terram super stabilitatem eius, non inclinabitur in saeculum saeculi. |
| 4 | Abyssus, sicut pallium, amictus eius [Psal. CIII]. Abyssus enim dicitur aquarum copiosissima multitudo, quae et in bono et in malo plerumque ponitur. Haec merito hic superstitiosis atque persecutoribus comparantur: quia sicut pallium subiecta cooperit: ita illi mundum foedissima superstitione texerunt, ut non solum mediocres homines, sed in perniciem suam ipsos quoque sanctos viros atque eminentissimos tormentis corporum obruere viderentur. |
| 5 | Diplois Graecum nomen ab eo quod sit duplex amictus. Horatius: Contra quem duplici panno patientia velat. Est autem vestis militaris, cuius usus Gallicis primum expeditionibus coepit e praeda hostili, de qua est vox illa senatus: 'Togis depositis, Quirites, ad saga (ite).' Sagum autem Gallicum nomen est. |
| 6 | Dictum autem sagum quadrum, eo quod apud eos primum quadratum vel quadruplex esset. Nam in Propheta scriptum est: Operiantur, sicut diploide, confusione sua [Psal. CVIII]. Petiit ergo ut utriusque legis intelligentia vestiantur, qui nunc utraque, perfidia faciente, nudati sunt. Confusio enim Iudaeorum est legem non intelligere, quae toties Salvatorem Dominum praecinuit advenire: sive illud genus vult exprimere, quod solet in proverbiis dici: id est: Confusionis duplici pallio vestiantur, dum ante Dominum et homines erubescunt. |
| 7 | Sagorum autem mysticus sensus in tabernaculi Mosaici constructione satis explanatus est, ad cuius lectionem lectorem mittimus. Poenula est pallium cum fimbriis longis, cuius mentio in Epistola Pauli ad Timotheum fit [II Tim. IV]. Casula est vestis cucullata, dicta per diminutionem a casa, quod totum hominem tegat, quasi minor casa: inde et cuculla, quasi minor cella. |
| 8 | Sic et Graece planeta dicta, quia oris errantibus evagatur. Unde et stellae planetae, id est vagae, eo quod vagae suo errore motuque discurrunt. Casula iuxta allegoriam rectae fidei potest exprimere indumentum, in quo bonorum operum plenitudo consistit. Unde scriptum est: In casula ipsius requiescunt bona per eum [Eccli. XIV]. Melotes, quae etiam pera vocatur, pellis est caprina, collo pendens, praecincta usque ad lumbos. |
| 9 | Est enim habitus proprie necessarius ad operis exercitium: fiebat autem prius (ut quidam existimant) ex pelliculis melonum: unde et melotae vocatae sunt. Fimbriae vocatae . . . Orae vestimentorum, hoc est, fines, ex Graeco vocabulum trahunt. Graeci enim terminum oron vocant. Fimbriae spiritaliter significant mysteria incarnationis Domini, quae tetigit mulier haemorrhoissa, et statim sanata est. |
| 10 | Item fimbriae significant extremitatem vitae hominum: unde in psalmo de Ecclesia legitur: In fimbriis aureis circumamicta varietate [Psal. XLIV]; quia in fine tota perfectio est, ubi charitas non, tanquam deaurata, conspicitur, sed iam plenissima, tanquam aurea. |