monumenta.ch > Plinius Minor > 26 > 28 > 8 > 3 > 19 > 1 > 5 > 3 > 2 > 34 > 3 > 12 > 13 > 13 > 6 > 3 > 10 > 73 > 7 > 35 > 4 > 11 > 65 > 14 > 2 > 14 > 26 > 8 > 2 > 15 > 3 > 19 > 6 > 16 > 3 > 1 > 24 > 7 > 2 > 38 > 1 > 20 > 9 > 3 > 22 > 17 > 24 > 1 > 71 > 10 > 14 > 28 > 14 > 10 > 5 > 5 > 15 > 1 > 1 > 15 > 1 > 1 > 4 > 1 > 1 > 51 > 1 > 15 > 1 > 1 > 1 > 2 > 15 > 1 > 9 > 12 > 13 > 24 > 1 > 24 > 4 > 16 > 4 > 16
Hrabanus Maurus, De Universo, 21, XV. De diversis nominibus vestimentorum. <<<     >>> XVII. De palliis virorum.

Hrabanus Maurus, De Universo, 21, CAPUT XVI. De proprio quarumdam gentium habitu.

1 Sarabara sunt fluxa ac sinuosa vestimenta, de quibus legitur in Daniele: Et sarabara eorum non sunt immutata. Et Publius: Ut quid ergo in ventre tuo Parthi sarabara suspenderunt. Apud quosdam autem sarabara quaedam capitum tegmina nuncupantur, qualia videmus in capite magorum picta. Mastruca vestis Sarda ex pelliculis ferarum, de qua Cicero pro Scauro: Quem purpura regalis non commovit, eum Sardorum mastruca mutavit. Mastruca autem, quasi monstruosa, eo quod qui ea induuntur, quasi in ferarum habitum transformantur. Legitur in Apostolo de quibusdam sanctis, qui fuerunt sub Veteri Testamento: Circumierunt, inquit, in melotis et pellibus caprinis, egentes, angustiati, afflicti, quibus dignus non erat mundus [Hebr. XI]. In quo manifestatur, quod viri sancti, quibus ad aeternam vitam gradiendi amor incumbit, non praesentis vitae deliciis per voluptatem uti desiderent: sed per continentiam magis virtutum copiam habere studeant.
2 In quibus ornati ad aeterni regis convivium intrare mereantur.
Hrabanus Maurus HOME