Hrabanus Maurus, De Universo, 21, CAPUT XV. De diversis nominibus vestimentorum.
| 1 | Diversitas vestimentorum: tegmen, tegumen, indumentum, vestimentum, et reliqua. Tegmen dictum eo quod tegat membra, sicut tegumen tecta, quae tegunt corpora. Vestimentum vero est, quod usque ad vestigium protenditur, quasi vestigimentum: ut est tunica talaris, sed et hoc consuetudo sermonis auctorum confundit. Indumentum, quod intus ad corpus induitur, quasi intumentum. |
| 2 | Discernitur autem vestitus a cultu, quoniam latius intelligitur cultus. Item cultus ab habitu. Nam habitus ad naturam pertinet; cultus ad homines. Pleraeque autem vestium aut a tempore, quo maxime in usu sunt, appellantur: aut a locis, ubi vel primum confectae, vel maxime venditantur: aut a genere coloris, aut a nomine repertorum. |
| 3 | Vestitus autem quando in bonam partem accipitur, mystice significat aut fidem, qua induuntur renati in baptismate Christi: aut charitatem. Unde est illud, quod propheta dicit de Ecclesiae ornatu in Psalterio: Astitit regina a dextris tuis in vestitu deaurato, circumdata varietate [Psal. XLIV]. Quod dicit, in vestitu deaurato, aurum ad charitatis debemus aptare fulgorem, quia virtute circumdata sancta resplendet Ecclesia. |
| 4 | Et ne solam ibi intelligeres esse charitatem: in vestitu, dixit, deaurato, non aureo: deauratum enim dicimus, quando superducta species auri in aliqua materia glutinatur. Ideo autem supra virtutes alia gratia charitatis apparuit, quia omnia eius fulgore excellit. Addit, circumamicta varietate. Perscrutemur cur Ecclesia Dei de vestis varietate laudetur, cui totum simplex convenit atque unum? |
| 5 | Sed hac varietate aut linguas multiplices significat: quia omnis gens secundum suam patriam in Ecclesia psallit auctori: aut virtutum pulcherrimam diversitatem. Ornatur enim auro apostolorum, argento prophetarum, gemmis virginum, cocco martyrum, purpura poenitentium. Ista est ergo varietas unitatis, quae oculos Domini ex omnibus gentibus pia conversatione placitura contexitur. Vestis antiquissima hominum fuit perizoma, id est, succinctorium, quo tantum genitalia conteguntur. Hoc primum primi mortales e foliis arborum sibi fecerunt, quando post praevaricationem erubescentes pudenda velarunt. |
| 6 | Cuius usum quaedam barbarae gentes, dum sint nudae, usque hodie tenent. Haec et campestria nuncupantur pro eo quod hisdem iuvenes, qui nudi exercentur in campo, pudenda operiunt. Perizoma ergo quod consuerunt primi parentes nostri de foliis fici, et se contegebant, hoc significat quod saeculum asperum amplectuntur, qui prurigine voluptatis carnalis haerent, quique decepti haeretica pravitate, et gratia Dei nudati, tegumenta mendaciorum, tanquam folia fici, colligunt, facientes sibi succinctoria pravitatis, cum de Domino vel Ecclesia mentiuntur. |
| 7 | Tunica vestis antiquissima appellata, quae in motu incedentis sonum facit. Tonus enim sonus. Primum autem fuere pelliceae tunicae, quibus post offensam et eiectionem de paradiso Adam et Eva induti sunt. Talaris tunica dicta, eo quod ad talos usque descendat, et ad pedes defluat, sicut pectoralis, quia apud antiquos brevis erat, ut tantum pectus operiret, licet nunc profusior sit. |
| 8 | Manicleata tunica, id est manicata, eo quod habeat manicas, quam cheiridoton Graeci vocant. Tunica autem indumentum significat fidei integritatem, quam Petrus apostolus habuisse dignoscitur, de quo in Evangelio loquitur: Cum audisset Petrus quia Dominus est, tunica succinxit se et misit se in mare [Ioan. XXI]; quia fidei firmitate pericula evasit istius saeculi, et tentationes superavit. Item in Genesi legitur [Gen. XXXVII], quod Iacob patriarcha Ioseph filio suo fecisset tunicam polymitam sive talarem, hoc est, astralogon [astragalon] seu manicatam, quae haberet manicas: antiqui enim magis colobiis utebantur. |
| 9 | Tunica autem polymita, quam fecit ei pater, secundum allegoriam varietatem populorum ex omnibus gentibus in corpore Christi congregatam significavit. Item alio modo Ioseph, qui inter fratres undecim usque ad finem iustus perseverasse describitur, solus talarem tunicam habuisse perhibetur. Quid est ergo talaris tunica, nisi actio consummata? |
| 10 | quasi enim propensa tunica talum corporis cooperit, cum bona actio ante Dei oculos usque ad vitae nos terminum tegit. Dalmatica vestis primum in Dalmatia provincia Graeciae texta est, tunica sacerdotalis candida cum clavis ex purpura. Serica est a serico dicta, vel quod eam Seres primi miserunt. Holoserica, tota serica: Holon enim totum. Tramoserica, stamine lineo, trama ex serico. Holoporphyra tota ex purpura: holon enim totum. Byssina candida confecta ex quodam genere lini grossioris: sunt, qui et genus quoddam lini byssum esse existimant. |
| 11 | Vestimentum est Ecclesiae fides, sive virtutis varietas, vel nationum diversitas, ut in Psalterio: Astitit regina a dextris tuis in vestitu deaurato, circumdata varietate [Psal. XLIV]. Et in Isaia: Consurge, consurge, induere fortitudine tua, Sion, induere vestimentis gloriae tuae, Hierusalem, civitas sancta [Isa. LI]. Vestimenti nomen, Christi corpus assumptum, sicut propheta dicit: Et ecce vir vestitus lineis [Ezech. IX]. Item vestimentum Christi, populi fideles. |
| 12 | Vestimentum sanctorum, opera iustitiae, sive fideles Christi, ut in Apostolo: Quicunque in Christo baptizati estis, Christum induistis [Gal. III]. Vestimentum impiorum, opera iniquitatis sunt, ut illud Psalmistae: Induantur sicut diploide, confusione sua [Psal. CVIII]. Vestimentum caro hominis, sicut in Salomone legitur: Omni tempore sint vestimenta tua candida [Eccle. IX], id est nulla pollutione in luxuria sordida. |
| 13 | Vestimentum simulatio hypocritarum, ut in evangelio: Venient ad vos in vestimentis ovium, intus autem sunt lupi rapaces [Matth. VII]. Vestis nuptialis, fides, vel (ut quidam volunt) charitas, ut in evangelio: Amice, quomodo huc intrasti, non habens vestem nuptialem? [Matth. XXII]. Vestimentum lineum, virtus animae, sive munditia castitatis, ut in Levitico: Vestietur sacerdos vestimentis lineis et femoralibus [Levit. VI]. Linea dicitur, quia ex solo lino fit. |
| 14 | Linostema vestis est ex lana linoque contexta: et dicta linostema, quia in stamine linum, in trama lanam habet. Linea quidem vestis significat mortificationem vitae carnalis. Linostema vero, quae ex lana linoque contexta est, hypocritarum personam signat, qui benignitatem erga proximos ostendunt, et dolosas iniquitates opponunt. Quid ergo per lanam, nisi simplicitas? et quid per linum, nisi subtilitas, designatur? et saepe homo subtilis et acutus exterius simplicitatem mansuetudinis ostendit, et interius subtilitatem malitiae contegit. |
| 15 | Iste ergo vestem se actionis suae quasi ex lana et lino induit, quando ab eo et simplicitas monstratur in superficie, et subtilitas malitiae servatur in mente. Lumbare vocatur, quod lumbis religetur, vel quod lumbis haereat. Hoc in Aegypto et Syria non tantum feminae, sed et viri utuntur. Unde et Hieremias trans Euphratem tulit lumbare suum, ibique illud in foramine petrae abscondit, et postea scissum reperit. |
| 16 | Hoc quibusdam et renale dicitur, quod in renibus alligatur. De lumbare ergo Dominus ad Hieremiam ita ait: Sicut enim adhaeret lumbare ad lumbos viri, sic agglutinavi mihi omnem Israel et omnem domum Iuda, dicit Dominus, ut esset mihi in populum, et in nomen, et in laudem, et in gloriam, et non audierunt [Ier. XIII]. Cinctorium sive lumbare, quod in renibus iungitur, populus Israel est, qui in lini similitudinem assumptus de terra, et illotus, nec mollitudinem habuit, nec candorem, et tamen per illius misericordiam adhaesit Deo. |
| 17 | Cumque peccasset huiuscemodi linum atque lumbare, ductum est trans Euphraten, id est, in Assyrios, et ibi absconditur, hoc est, multitudine magnarum et innumerabilium gentium quodammodo absorptus et nihil reputatus. Post longum autem tempus ipse propheta in typum Domini populum liberat de captivitate, qui nihilominus et post reditum Domini praecepta non fecit: sed secutus deos alienos, ad extremum etiam in Dei Filium misit manus, et aeterna perditione contabait. |
| 18 | Omnis quoque vir sanctus lumbare Dei est, qui assumptus de terra, et de terrae limo, Dei consortio copulatur quodammodo: quae in Ecclesia eius videntur obscena, maiore diligentia operit atque circumdat, ne gentilium et haereticorum morsibus pateant. Quod lumbare si aquam tetigit, et Euphratis fluenta transierit, ita ut Assyriae regionis honoribus [humoribus] imbuatur: perdit pristinam fortitudinem, et computrescit atque dissolvitur: et quamvis in usum Dei redeat, tamen pristinam pulchritudinem habere non potest, non duritia Dei, sed suo vitio: quia nolunt audire verba eius, et ambulant in pravitate cordis sui: sive, quod sibi rectum videtur, hoc faciunt. |
| 19 | Cingulum mystice intelligitur spiritalis operis accinctus in Psalterio: Praecinxisti me laetitia [Psal. XXIX]. Balteum accinctus virtutum, sive circumspectio mentis: unde legitur in Deuteronomio: Habebis paxillum in balteo [Deut. XXIII], id est, stimulum compunctionis. Et in aliam partem in Iob: Balteum regum dissolvit, et praecinget fune renes eorum [Iob. XII]. Armelausa vulgo vocata, quod ante et retro divisa atque aperta est, in armos tantum clausa, quasi armiclausa, cum littera ablata. |
| 20 | Camisas vocamus, quod in his dormimus in camis, id est, in stratis nostris. Femoralia appellata, eo quod femora tegant: ipsa et brachae, quod sunt breves, et verecunda corporis his velentur. |